Latin
CII, BIVII ANDRONICI, NAEVII, PACVVII, VARRONIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 236
Unproofread scanNot analysed yet
omnia in Virgilio thesuurorum instar recondita hona, si ad Homeri Iliada referantur, ducere possunt interpretem, vt clarius videat, iusta et aequa comparet, remoueat ex aliis adsuta et Homero adficta. Quae quidem hactenus disputata spectant in primis ad Aeneidos librum II. et III. sed efiam in reliquis libris, in suauissimo Didonis episodio, et alibi, multa sunt ex Homero petita, sed ita expressa, vt boni Poëtae imitari naturam eiusque pictores solent; non est plane idem color, sed varietus mira, et rerum aliunde adscitarum transformatio et mutatio ad inuentionis laudem proxime adsurgens. E lectione Romani Poëtae crebro et recte instituta, potest Homeri interpres aliquos fructus etiam hanc ob caussam capere, quod Homeri epitheta, rerum imagines, et similitudines, deorum religiones, Heroum mores, et id genus sexcenta alia, verbis Virgilii mirum in modum explicari, illustrari, explanari possunt. Exposui superiore anno in qualicumque de Olympo, Thessaliae Monte, deorum Side, dissertatiuncula, quam diligenter huic monti ab Homero tributa epitheta a Virgilio sua lingua expressa sint, vt vix remaneat aliquid difficultatis, si vocibus Homericis Virgilianae accommodentur. Eadem ratio est inter vtrumque Poëtam in descriptione epularum, sacrorum deo oblatorum, aduentus abitusque dei alicuius deaeue, armorum heroicorum, belli pugnarumque faciei, morborum acutorum etc. in quibus omnibus vt Virgilius ne explicari quidem possit sine Homero, ita etiam, vicibus versis, Homero aliqua lux adfunditur comparatione Virgilii. Videtur mihi esse fere eadem ratio inter Homerum Virgiliumque, quae inter libros veteris nouique, vt vocant, Testamenti intercedit.