Latin
ARCHIDIACONI IO. FRANCISCI DE TVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 239
Unproofread scanNot analysed yet
Quod igitur mihi datum fuit adnotare, fuere columnae lucidae, quae a septemtrione vsque ad occasum se extendebant, et quae erant huic propinquiores, lento motu versus Boream ferebantur, et quasi omnes inter se parallelae, non elatiores, nec depressiores fiebant, non erectae erant, siue perpendiculares, sed in summitate versus Oculum spectatoris inclinatae, ita vt dixerim, quamlibet earum formam habuisse sphaerici trianguli, cuius vertex Coelum respiciebat. Erant columnae tam fulgidae, vt Aurigae slellas quartae tertiaeque magnitudinis absconderent, earumque margines terminabantur lumine caeruleo et rubro, non secus ac in Iride, eandem semper lucem conseruarunt, vt ex radii, qui ab ipsis emanabant, ab initio obseruationis, quamuis tenuiorem. Post horae dimidium columnae omnes ad Boream coaluere, magnumque frumenti manipulum repraesentabant, scapis ad horizontem versis, spicis ad coelum, quod elapso quadrante disparuit, et lux vndequaque inter Boream et Eurum se sparsit, quae ipsa post alterum quadrantem penitus euanuit. Coelum vndique serenum erat, vel tale dici poterat, nam initio obseruationis duas solummodo non magnas nubes vidi, vnam inter occasum et Corum, alteram inter semptemtrionem et Eurum: sed cum durante obseruatione immobiles persisterent, atque interdum, vt ordinarie euenit, fulgurarent, primo intuito agnosci poterat, nullam cum boreali luce relationem habuisse, et reapse cum haec disparuisset, nullam variationem passae esse visae sunt. Non multi deperditi Auctores, quorum lectione instructus erat, et vnde magna lux non potuit non diffundi in vniuersum Homerum.