# Nova Acta Eruditorum 1776 239-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARCHIDIACONI IO. FRANCISCI DE TVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/239-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/239-2

Fenestra Coro opposita respicit ciuitatis plateam, et licet in alto collocata sit, aedificia, quae illam circumdant, non parum obseruationes impediunt, ideoque Arcum accensum et rubeum non vidi, cuius corda noster foret Horizon, neque virgas salientes, et descendentes, sed ex luce rubicundiori, quae atmosphaeram illuminabat, facile erat deducere, haec phaenomena non defuisse. Quod igitur mihi datum fuit adnotare, fuere columnae lucidae, quae a septemtrione vsque ad occasum se extendebant, et quae erant huic propinquiores, lento motu versus Boream ferebantur, et quasi omnes inter se parallelae, non elatiores, nec depressiores fiebant, non erectae erant, siue perpendiculares, sed in summitate versus Oculum spectatoris inclinatae, ita vt dixerim, quamlibet earum formam habuisse sphaerici trianguli, cuius vertex Coelum respiciebat. Erant columnae tam fulgidae, vt Aurigae stellas quartae tertiaeque magnitudinis absconderent, earumque margines terminabantur lumine caeruleo et rubro, non secus ac in Iride, eandem semper lucem conseruarunt, vt ex radii, qui ab ipsis emanabant, ab initio obseruationis, quamuis tenuiorem. Post horae dimidium columnae omnes ad Boream coaluere, magnumque frumenti manipulum repraesentabant, scapis ad horizontem versis, spicis ad coelum, quod elapso quadrante disparuit, et lux vndequaque inter Boream et Eurum se sparsit, quae ipsa post alterum quadrantem penitus euanuit. Coelum vndique serenum erat, vel tale dici poterat, nam initio obseruationis duas solummodo non magnas nubes vidi, vnam inter occasum et Corum, alteram inter semptemtrionem et Eurum: sed cum durante obseruatione immobiles persisterent, atque interdum, vt ordinarie euenit, fulgurarent, primo intuito agnosci poterat, nullam cum boreali luce relationem habuisse, et reapse cum haec disparuisset, nullam variationem passae esse visae sunt. Non ansecessit tepida tempestas, neque comitata est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
