Latin
ARCHIDIACONI IO. FRANCISCI DE TVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 247
Unproofread scanNot analysed yet
Cur vero codicem Cantacuteni appellet, hanc fortasse caussum esse, quod sub finem legantur fragmenta quaedam, ex Antonii Cantacuzeni Obseruationibus medicis excerpta: alterum codicem Neapolitanum memoratis Crateuae excerpss carere: neque vero singulis, vt serilat Conringius, plantis, Crateuae fragmenta subiecta esse; pauca admodum esse, prioribus solummodo plantis adscripta. Ex quo intelligitur, quam fructuosus eruditis futurus sit labor recensendis his Commentariis, ab III. Editore susceptus, quod, vt arbitramur et auguramur, in progressu operis, suo loco, clarius apparebit. Cap. VIII. quod amplissimi Bibliothecae Caesaresa fagmenti historiam continet; et hanc ob caussam suum retinuit hoc in libro locum, materiam itidem praebet cassigandorum quorumdam errorum. v. c. illius, quem in describendo Ciceronis numo commisit Lambecius, in veterum literarum cognitione non admodum tritus. In quo refellendo vtitur indicio et vero etiam verbis lac. Gronouii, ex eius praefattione editioni suae Operum Ciceronis praemissa, depromtis. Nobis quia haec editio in eruditorum manibus est, suffecerit, illic cupidos Gronouiani nominis ablegare. Sequitur ipse catalogus Codicum Manuscriptorum, qui ex Archiducali arce Ambrasiana, iuxta Oenipontem sita, in Bibliothecam Caesaream Vindobonensem quondam trandati sunt. Hic quingentos manu exaratos codices comprehendit, numerosus vtique, ac pro extemporali specimine satis prolixus. Et quia Ioh. Bapt. Gentilotus, bihliothecae post Nesselium Praefectus, eos cum ceteris eiusdem linguae et patriae codicibus Caesareis miscuit: ad Lambecii normam in sex classes diuisit, eruditeque recensuit: quia porro frequenter in Commentariis suis ad istum Catalogum lectores remittit, eumque, aut pro merito laudat, aut more suo docte emendat; denique, quia Montefalconius etiam eum, in Bihliotheca Bibliothecar. NSS. T. I. p. 562. seqq. compendio retulit, his potissimum de caussis secundo hoc libro itorum editus est.