# Nova Acta Eruditorum 1776 26

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/26

Tum vero non magnam, aut potius nullam vtilitatem, ex ista ieluna recentiorum philosophandi ratione, nec ad reliquas doctrinae partes, nec ad reipublicae gubernationem, nec ad hominum societatem, nec ad vitae cultum reNam si ea nil prodest dundare posse, omnes intelligent. ad apte subtiliterque de re quauis dicendum, et scribendum, quis eius non spernendus erit vsus in docendis artibus atque doctrinis, in rebus pace belloque gerendis, in salute focietatis humanae tuenda, denique ad bene beateque viuendum? Nemo vero miretur, me de tali philosophiae vtilitate ponere quaestionem. Hanc enim inde ab antiquis simis temporibus laudem philosophiae esse, vt mentes anii mosque rerum plurimarum et optimarum cognitione alat; atque vitam publicam et prinatam pulcherrimis institutis regat, nemo est qui ignoret. Aelianus quidem Varr. Hist. III, 17. magnum philosophorum, quorum sapientia prudentiaque magnae eiuitates stetere, numerum refert. Atque Plato quum auctor sit, optime gubernari rempublicam, quae philosophis sit commissa, nulla fane modo tetricis ilEs et vmbraticis philosophiae doctoribus gubernacula ciuitatum regendarum vult tradi, sed hominibus potius doctis atque eruditis, qui vinuersam omnium rerum naturam plane perspectam habeant, luculenterque explicare possint. Nec obiiciat aliquis, hodie neminem eorum, qui pinInsophiam profiteantur capessere rempublicam. Nam ex horum tamen scholis tales euadere iuuenes debent, qui vtilem aliquando operam reipublicae nauent. Quod an ipsis suum philosophandi genus fortasse acutum, sed abhorrens ab vsu publico obscurum, exile, ieiunum, praestet, ipsi viderint. In reliquis vero doctrinae partibus recte cognofoendis, riteque tractandis, quantum illa vulgaris philosophandi ratio prosit, vel potius obsit, plerique tum, quanquam sero, sentiunt, cum dicere de iis aut scribere coguntur. Quis enim huius, de qua loquimur, philesophiae vsus in eloquentia? Cicero quidem in omnibus suis Rhetoricis libris hunc philosophiae fructum ita ostendit, vt e philosophorum schelis optimos Oratores euadere obtineret.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
