# Nova Acta Eruditorum 1776 266

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IMMAN. IO GERH. SCHELLERI PRAECEPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/266

Quidni autem σύνδικον κτέανον, vertatur, legitima, consueta suppellex? Nempe, antiqua ne videretur probare V. d. et suo parum indicio vti, ad nouitatem sectandam, etiam vbi non opus erat, delatus est. In Critica obseruatione ad tertiam Odam p. 114. sq. verba v. 46. οὐκ iλαθε σκοπον ad coruum potius quam ad Apollinem refert. Concedit, Pindarum Ol. 6, 101. nominare Apollinem σκοπον Δαλον; sed eum simpliciter, sine addita quadam determinatione, sic appellari, se concessurum esse negat, quia id vix vllo exemplo quisquam fit Verum tamen, etiamsi hoc fieri non possit, probaturus. vnus faltem hic locus valuerit et suffecerit ad vsum huius vocis, inter Apollinis cognomina, agnoscendum. Quapropter nomen σκοπος, etiamit vigilis aut speculatoris vocabulo exprimatur, tamen non ad coruum referendum fuerit; quae explicatio nimis contorta videtur. – Insunt etiam coniecturae nonnullae, quarum aliae probabilitatis, aliae veritatis etiam laude non careant. Etenim voculae βx in compositis significationem, vt ingens, grande, magnum denotet, ad Od. cit. v. 162. p. 122. icribit sibi videri, reliquam mansisse ex antiqua rudi et impolita hominum e plebe lingua, omninoque aeuo Graecorum agresti et aspero. Scimus et in vernacula lingua formari voces ex illo verbo compositas. Earum vsum consuetudini plebis relinqui; ab sermone elegantium et politiorum remoueri. Graecos autem Scriptores, cum optimae aetatis, tum exactissimae diligentiae, ab iis non abstinuisse, ideo, quod veteres populi iuuenci, bouis, et tauri nominibus, attributa virium, roboris, patientiae, aliarumque virtutum potius, quam stuporis et tarditatis, vt fit a recentioribus, adiunxerint. Μάστιγε πείθους Od. 4. v. 390. admonitus, de flagello, numinibus quibusdam a poetis tributo, quaedam profert.. At Mineruae, pro flagello, quo instruitur a Sratio Silu. V, 4. flabellum praebet, nam verba, nostros Tritonia questus Praeterit et gelido spargit miserata flugello, sic emendat, vt spargit in spirat, flagello in flabello mutandum putet. Eadem Oda v. 474. π.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
