Latin
INDEX LINNAEANVS IN LEONARDI PLVKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 270
Unproofread scanNot analysed yet
Mantiss. p. 113. Hinc et in fine eius addit, se plures plantas omifisse, quas nondum exactius obseruare et delineare licuerit. Praeterea idem ipsi cum LINNEO fatum fuit, vt contradictores haberet; quare multum conquestus est passim de inuidiae, maleuolis, et defectu praemiorum laboribus suis debitorum. Neque tamen cessauit, sed ad id, quod sibi elegerat, symbolum: cliis inseruiendo consumor egit. Ita enim arsit in conquirendis sculpendisque plantis, vt nullus alius; nec satiari potuit sciendi cupidine, quamuis non leues, sed ingentes suintus fuerint erogandi, quos e suis ipse suffinuit opibus, quemadmodum in Praefat. Mant. 1100 testatur. Periculum quidem obtinendi Euergetae fecisse videtur, dum Phytographiae suae partem primam HENRICO COMPTON Episcopo Londinensi, Partem II. WILHELMO a BENTINK, Comiti Portlandiae, qui Regi CVILIELMO III. proximus erat et intimus; tertiam denique ipsi Regi dediSed partem quartam nemini inscripsit; spe itaque cauit. tum excidisse Nostrum, docet illud titulo subiectum: cui nil nisi praemia desunt. In fine operis tamen obtinuit adiutores, vti in Amalthei Praefatione profitetur. Quo usque vixerit non reperitur; sed non diu post annum 1705. superstitem fuisse inde patet quod, Tomus operis, eo anno editus, omnino manuscriptis notis careat, quibus priores abundant, inprimis in explicatione abbreuiatorum nominum, quae in specimine CL. GISEKE iis duplo fere auctior est, atque eadem, quanta Plukenetii auctorum notitia, vt textus, quantum in eorum lectione versatus fuerit, ostendunt. His praemissis Cl. Auctor archetypum titulorum cum repetitione contulit, cum possideat illud Specimen operum Plukenetianorum, quo Auctor vsus est ad corrigenda nomina, et allinendas obseruationes, post editum opus nascentes. De figuris PLVKENETII cum sint varia iudicia, eas, cum rariorum plantarum icones sistant, etsi non optimas, tamen necessarias iudicat. In conficiendo hoc Indice inspiciendae erant plurimae, et plus femel figurae, eaeque cum nominibus PLVKENETII conserendae atque extricandae. Hunc laborem, quum vsu non careat, et LINNEO ipsi plaIconibus cuerit, ab hoc ipso correctum, hic proponit.