# Nova Acta Eruditorum 1776 275

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE VERTIGINE OVIVM ATQVE TAENIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/275

Videntur hae tasniaę, vel capita taeniae, vita propria instrui, etiam mortus Hactenus Cl. Auctoris obseruata. iam oue. Multiplicari has taenias hydatigenas, eodem quo hydrae modo, euolutione nouorum germinum ex membraua affluente maiore nutrimenti copia. Quod ad originem earum attinet, libenter se eandem ignorare fatetur. Id quidem facile probari posse ait, taenias has neque ab extus, neque ab ella alia interna corporis part, in cerebrum venire. Extra animalia enim nullas hydatides inueniri. Ab aliis paretus autem non nisi cum sangume in cerebrum deferri possent: sanguinem autem tam subtilia vasa transfluere, adeoque in mixtione mutari, vt vel germina vel ipsae taeniae necari deberent. Fieri etiam posse, vt hi vermes aliis in corporis partibus adhaererent, quod tamen non euenit. Probabile itaque videtur, taemas has ipso in cerebro oriri, esseque ouibus connatas. Morbum hunc ouium venaesectione curari, nonnulla inflituta experimenta testari videntur, etsi Cl. Auctor huic methodo parum fidat, cum, nisi resoluto humore has taenias oriri assumas, modus, quo venaesectio morbum tollat, vix intelligatur. Si vtilitatem spectare velis, fuadet A. vt oues in principio morbi mactentur. Iudicat postea de Auctoribus Taliis, qui huius morbi meminerunt. Atqua tandem historiam huius obseruationis adnectit, ex quae iam atno 2779. se animalitatem hydatidum corebri detexissa patet. ὕν. D. ERNESTI CHRISTIANI WESTPHAL. II et Antecessoris. Halensis, Interpretationes inris ciuilis de libertate et seruitutibus praediorum, artis ordide digestae. Lipsiae, in officina Weygandiana, 1773. 8vò maj.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
