Latin
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 29
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero solos philosophorum veterum libros assidue diligenterque ab iis, qui cum laude in philosophia versari velint, legendos esse arbitror, sed Oratorum quoque, Historicorum, atque Poetarum scripta, diurna nocturnaque manu futuro philosopho versanda. Quibus legendis quantum in ipsa philosophia cognoscenda proficere possint, non est huius loci disputare, quum eorum lectionem nunc modo commendemus, vt inde vera de rebus subtiliter docteque disserendi ratio diseatur. (Sed subest periculum; ita aiunt isti subtiles philosophi, ne talibus gentilium libris legendis, sensim transfundatur in animos legentium paganismus; tectum esse venenum, exitiale homini christiano. Nugae! *)Sed ne hoc quidem latius edisserendum videtur, quia suus quemque sensus docere potest, res bonas magnasque, verbis electis grauiter ornateque dictas, maiori cum voluptate, atque etiam vtilitate, fere ab omnibus audiri, legi, atque cognosci. Nam etsi Cicero de Fin. B. et M. I, 5. fatetur. *)Confutata haec leges in Commentariolis nostris, de barbarie fanaticini filia: di optimis contra fanaticos in littoro graffantos, vemodiis de lectium Scripes vttt Gricon. &s Innnor. ad sinsum bonesti et morum probitatem restrendae.