# Nova Acta Eruditorum 1776 30

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/30

tur, oratione Epicuri, minus culta atque tersa, se non magnopere offendi: tamen paullo infra addit, vellem equidem, aut ipse doctrinis fuisset instructior, (est erim non satis politus us ortibus, quas qui tenent eruditi appellantur,) aut ne determisset alios a studiis. Ego vero nollem, vtrumque hodie Hi tamen ipsi intelliin complures de nostris dici posse. gent, quantum assiduae diligentique Veterum lectoni tribuendum sit, si modo agnoscere volent, esse naturalem quandam orationis pulchritudinem, a qua philosophum minime omnium abhorrere deceat. Verum hanc doctrina vsuque, et inprimis consuetudine atque familiaritate cum Graecorum Latinorumque libris comparari, doctis omnibus constat. Alterum, qued hac de re praocipiendum videtur, est, vt, qui philosephiam prefitentur, instituant, mere Veterum, non modo saepe familiares de rebus ad ipsorum dectrinam pertinentibus, habere sermones, sed saepius de iia scribere, ita quidem, vt ab omnibus, etiam diffentientibus, sua non solum libenter legi, sed facile etiam intelligi veVerissimum enim certissimumque est, dicendi atque lint. scribendi consuetudinem et exercitationem, cum intelligendi prudentiam acuere, tum eloquendi facultatem celeritatemque incitare. Nec dubitandum esse videtur, si ii, qui omnem orationis cultum in philosophia negligunt, in hac exercitatione se suosque continerent, quin essent faedius intellecturi, multa sibi obscura, nec satis dilueida esse, quas se dudum cognita perspectaque habere putassent. Nam rectissime magnus Erarmus statuit, non melius percipi, num quis aliquid satis teneat, quam experiundo, num aliis illud perspioue planeque tradere possit. Verum si plane docere velis, non tibi tuaeque familiae propriis vtendum est verbis, et loquendi formulis, sed, auctore Citerone de Innent. H, 17. opinio hominam sequenda, considerandumque, quemadmodum, et quibus in rebus, homines, in consuetudins scribendi aut fermotinandi, iis vertis vti soleant. Quod non eo valere volumus, vt plebeius quilibet, et rudis homophilosophum docentem intelligat; sed vt ii, qui ingenio ad philosophiam apto, et litteris bonis subacto sint praediti, obscura doctoris differendi ratione non impediantur, quo minus ea, quae in philosophia tradantur, capiant. Quod nunc fere secus fieri videmus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
