# Nova Acta Eruditorum 1776 300

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ERULITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/300

Hunc, siue, vt in Batauis citius prodiret in publicum, siue vt eius opera, qui in Homericis Hymnis interpretandis et emendandis plurimum elaborasset, misit ad Dav. Rulinkenium. et ab hoc potissimum eum edi voluit. Impositas sibi Editoris partes praeclare fustinuit Vir praestantissimus, siue luculentam, quam praemisit praefationem spectes, siue notas criticas, quas adiecit, bonae frugis plenissimas, ponderes. Versionem latinam omisit, melius existimans, Poetas Graecos ignorare, quam ex latina versione velle cognoscere. Primum autem quaerit quid de hoc Hymno statuendum sit, et quod in singulis versiculis fecisse Aristarchum quondam accepimus, vtrum sit τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένος? Certe, ait, si Pausaniae testimonio standum sit, qui eius mentionem facit quatuor locis, Messen. 30. Attic. 38. bis, Corinth. 14. rem confectam habemus; sed sibi tamen, additvarias esse dubitationes iniectas. Primum Scholiastes Nicandri Alexiph. 130. rei mentionem facit, cuius in hoc Hymno nullum vestigium extat, nempe potionis Cereri datae, et scurrilium iocorum, quibus lambe Cereris risum prouocarit; quae legitur in Orphei fragmentis p. 380. vnde concludit aut eum memoria lapsum, alterum pro altero citasse, aut hymnum ab hoc diuersum in manibus habuisse. Idem, cum illud ἐν τοῖς εἰς Ὀμη ν ἀναφετεμένοις Τμνοις λέγεσθαι dicat, significare videm, sibi omnes reliquos qui Homero tribuuntur Hy no ectos haberi, quod etiam iudicat Grammaticus ve e a ud Leonem Allatium de Patria Homeri cap. 15. τοὺς Τ ὑς καὶ τὰ λοιπὰ τῶν εῖς ἀυτὸν φερομένων ποιημάν ἡγητέ νἀλ ὁ ια; et quidem argumento ex ipsius carminis vi tnatu: duct), καὶ τῆς φύσεης καὶ τῆς δυνάμεως ἔνεκα. Qua etia aro ce tissimo V. Cel. ad ladabefectandam, de hoc carmine veluti genuino Poetae foëtu persuasionem, vtitur. Et quamquam formam dicendi fatetur Homericam esse, tamen ea, quibus Homeri praestantia maxime censetur, neruos, sanguinem, spiritum, saepe requirit. Prae ceteris illae nihil proficientes Iridis, Hecatae; en Rheae legationes displicent.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
