# Nova Acta Eruditorum 1776 308

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ERULITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/308

nonne historiae studiosis ostendere licebit, historiam non modo esse memoriam euentuum, aut scholam futurorum magistratuum et imperatorum; sed quidquid contineat, quocumque modo posteris tradat, omni aetati, omni generi lectorum, aliquid saltem suppeditare, doctioribus ad cogitandum iudicandumque, peritis et imperitis ad imitandum cauendumque, iis denique, qui ad humanitatis sensus non plane obtusi sint, ad se ipsos agnoscendos? Nunc veniamus ad quaedam explicationum specimina proferenda sic, vt nostrum etiam qualecunque iudicium interponatur. Primum tentatur locus B. G. I. 1. Spectat inter Malit in pro inter et ei speoctasum solis et septentricones. stat: probabiliter, quia vltima syllaba praecedentis pertinet id potuit absorpsisse. Ibid. c. 31. secreto in occulio. Tollitur alterum, tanquam alterius interpretamentum. His tamen voculis longam notam impendit Oudendorpius, cuius hic nullam rationem habitam esse videmus. Ibid. 34. sine magno commeatu atque emolimento. Quae hic de voce emolimentum dicuntur, congruunt cum iis, quae Gel. Ruhukenius ad Vellej. Pat. II, 78. notauit. Putant autem Viri docti, secus quam Gesnerus in Thes. L. L. vtrumque vocabulum emolumentum et emolimentum non magis inter se differre, quam monumentum et monimentum, et significare 1) laborem, operam, vt hoc loco: 2) vtilitatem et fructum qui inde proueniat; quam sententiam recte, vt arbitramur, probat. B. G. III, 20. ciuitates Galliae prouinciae finitimas. Omnes Interpretes reclamant, et has ciuitates non in finibus, sed in ipsa prouincia sitas fuisse contendunt, ipso Caesare dicente I. 10. Tolosatium ciuitas est in prouincia; quod et hic repetitur. Nos vero accipimus de ciuitatibus finitimis inter se, siue quarum ager adiacet; ita veritas Caesari constabit; quam vt tueantur, alii aliud comminiscuntur. Assentitur autem iis qui locum sic legunt, quae sunt cinitates Gallimi prouincias finitimae his regionibus, i. Aquitaniae, vt non iam sit mane additamentum illud ex his regionibus. Ibid. c. 21. Propteria quod multis locis apud eos acrariae secturae sunt. In plerisque codd. est secturasque, in aliis stricturne, strufiuras etc. Ex his V. D.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
