# Nova Acta Eruditorum 1776 31

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/31

Nam saepe stupidissimi, et optimarum artium plane expertes, se doctoris obscuri φιλοσοφούμενα penitus percepisse gloriantur, quum optimoquisque ingenio se ex eadem disciplina nullo cum fructu discessisse queratur. Cuius rei sane non alia videtur esse causa, quam quod in tradenda philosophia a populari orationis genere, atque a consuetudine communis sensus, plurimorum disserendi ratio nimis abhorret. Atque hoc ipsi sentirent, si crebriori ex communi vsu, atque ex hominum politiorum more, dicendi et scribendi exercitatione vterentur. Huic praecepto tertium, cum illo maxime coniunctum, addimus, vt philosophi in scholis, quibus suorum scientiam philosophiae tentant, et facultatem de rebus cognitis disserendi explorant, philosophiae studiosos consuefaeiant, non sola magistri dictata repetere, sed res atque placita suis potius verbis definire, distinguere, explicare, et demonstrare. Deinde in scholis, quae solent haberi vt iunenes disputando scribendoque exerceantur, videndum erit, vt doctor, qui istiusmodi exercitatioribus praeest, quaestiones, de quibus disputetur, aut scribatur, vel ipse proponat, vel eas certe, quae a familiaribus proponuntur, diligenter percenseat, atque grauissimas et vtilissimas eligat. Quantopere enim Iuuenes plerumque in hoc delecta errent, opiniones fero paradoxas et inutiles, si modo ingeniosae vulgo putentur, certioribus melioribusque praefer rem rentes, non opus est pluribus confirmare. Quodsi de placitis philosophiae veris, certis, grauibus atque vtilibus, disputare aut scribere coguntur, elaborandum iia est, et circumspiciendum, quomodo ista placita definiendo atque distinguendo recte intelligantur, grauissimis aegumentis confirmentur, verbisque aptissimis explicentur. Quo in genere si perfecti cuaserint, tum se veram subtilitatis rationem in philosophando tenere poterunt existimare.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
