# Nova Acta Eruditorum 1776 311

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ERULITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/311

AuctoEriplacuisse videmus in maioribus Praeceptis Stili bene Latini, quae ante paucos annos, vel nuper potius, edita noximus, perscribendis, non arbitrumur opus esse, vt de totius operis primariis et secundariis partibus et distinctionibus pluribus verbis exponamus. Sed sufficit, vt nostri Lectores formam operis ipsi vel concipiant, vel recognoscant, nionuisse, quidquid in plerisque aliis libellis, rhetorices praecepta tradentibus, sub capitum de Inuentione et Elocutione complexu, comprehenditur, id nostrum Auctorem his tribus, de Perspicuitate, Grunitate, et Suauitate dicendi, tanquam totidem primariis eloquentiae, inprimis Latinis verbis, demonstrandae virtutibus superstruere, singula quaeque aptis fectionum et numerorum distinctionibus disponere, admonitionum et exemplorum frequentia illustrare, prorses vt conueniebat libro, qui, sicut de sole ait Horatius, alius et idem esset.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
