Latin
ERULITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 315
Unproofread scanNot analysed yet
Quod est verum, si origo spectetur. Sed consuetudine multae voces efficaciores sunt, quam origine sua; in explicando autem hoc verbo vtendum est breuitatis causa, et ne vulgaris error Lexicorum triobolarium propagetur, in quibus iis vocabulis redditur quae paulum vel parum significant. Vid. omnino Ernesti ad Sueton. Caes. 86. Hunc enim maxime petit. Denique, scribitur, male explicari a Graeuio (cf. et Ernesti ad Tacit. Ann. I. 28.) per vt paucis dicam. Atqui hoc aliter fieri non potest; sed contextus eft consulendus. Hocest ad fructum vberrimum, non valere hic est fructus uberrimus, squae nos ita interpretemur: hac ex re capitur fructus vberrimus, hior ist der reichlichste Nutzen anzutreffen,) sed, hoc efficit fructum vberrimum, quod nec satis Latinum; nos melius dixerimus hoc habet fr. v. Ibidem caput pro homine dici, praeterquam in formula lepidum caput, negatur. Quomodo igitur Aeneas apud Virgil. Aen. 4. 354. Iulum filium carum caput appellat, tantumne caput respiciens? Quid quod non tantum pro hominum, sed et pro pecudum corporibus caput dicitur, vt in libris Iurisconsultorum veterum, vbi greges ducentorum capitum memorantur. Alia apud poetam, per caput hoc iuro: huic capiti insultans: caput obiicere poripericulis, nonne ad totam personam referuntur? Nec vsus istorum est poeticus, sed solutae orationis scriptoribus communis. Ibidem p. 43. Male ait Caesar B. C. I, 65. Quos vbi Afranius procul visos conspexit, pro: procul conspexit. At nobis hoc participium non videbatur superfluum. Nam procul visi, sunt e longinquo oculis oblati; conspicere est intentius considerare.