# Nova Acta Eruditorum 1776 316

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ERULITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/316

Sic prorsus, vt postea vidimus, accepit Clarkius, cui accedit Oudendorpius. Item reprehenduntur qui aetatem per adolescentiam explicant; at in muliorum locorum explicatione hoc vocabulo vtendum est, nec tamen hinc sequi debet haec esse Synonyma. Segnis ducitur ab Graeco ὅκνος, (melius ὀκηρός,) in quibus parum est conuenientiae. Quidni potius ab se, et agere, quasi semotus ab agendo. Alicubi nonnulla, ait, ad elegantiam referri, quae per naturam aliter dici non possint: v. c. se ipse interficit; bene. Sed et se ipsum dici certa lege potest, si sit in oppositione alius, ab eodem interemsi. Veluti si quis gladiatorem vel militem, qui alios occidisset, se ipsum quoque interfecisse dicatur. Cf. Oudendorpius, et quos is laudat, ad Caef. B. G. 2, 25. Porro, errars humanum est, et errare hoNam hoc hanc vim haminis est, eadem esse non possunt. beat: errare hominem decet. Hinc in fine praefationis parum apte dictem, meminerint lectores, errare humanum esse, humamus, ertantem in viam amice ducere, (comiter mefius cum Ennio dixerimus,) acumen quidem refert, sed confusis vitii virtusisque notionibus, admodum fractum et retusum. Caeterum, qui maiori operi fauent, hanc etiam repetitam operam comprobent necesse est. In illud Ruhukenii, Viri Celeberrimi, obseruationes sibi missas ait Auctor, quibus ad haec expolienda, non sine grata mente vsurus sit, sic enim in emendandis pro isus legi iubet; quasi earum vsum in aliud tempus differat. CAII CAI PLINII SECVNDI NATVRALIS HISTOriae, cum interpretatione et notis integris Ioh. Harduini, itemque cum Commentariis et Adnotationibus Hermolai Barbari, Pintiani, Salmosii. Is. Vossii, I. Fr. Gronouii, et variorum, VOLVMEN SESVNDVM: recensuit, varieta. temque lectionis adiecit, IOH. GEORG. FRID.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
