Latin
FRANZIVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
Harduim cum editione Gronouii ita coniungendum combinandumque curat, vt Harduini editio repetatur, numero capitum editionis Gronouii vncis incluso, varietatibusque Gronouii textui subiectis: haud diu emtores amatoresque Plinii moratus est, dum alterum Volumen emitteret, quod in repetendo volumine crassiori festinandum arbitraretur, ne improuisa citius obreperet fenectus, multorumque Plinii emendi atque legendi cupiditas, mora temporis fracta, sensim senesceret. Idem verò praestitisse videtur Editor doctissimus in hoc altero volumine recensendo, quod eum Praestitisse in priore volumine non ignorant qui hac editione vtuntur, qua quidem Plinius, si emendatam lectionem, vsumque cum philologicum, tum historicum, spectes, nihil plane lucratus est, lectorum tamen commoditati maxyme consultum videtur. Praemissa est huic volumini lectio prima