# Nova Acta Eruditorum 1776 318

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, FRANZIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/318

3I NOVRALLAERUDITORUM de Plinii patria, nec non altera de fide et auctoritate Plinii, quae vtraque a Pauso Cigalino, Nouocomensi Ticinensis Gymnasii publico et primario Professore Medicinae, habitae, in editionis Gronouianaè primo volumine reperiuntur. In priori, testium auctoritate, monumentorum inscriptionumque fide, non Veronensem, sed Nouocomensem ciuem esse habendum, fusius demonstratur: de fide et auctoritate Plinii in altera lectione ita disseritur, vt, Plinius defendatur ab eo crimine, quo omnia ex Dioscoride transscripsisse arguitur. Cum enim Plinius et Dioscorides inter se conueniant et rebus et verbis, ac neuter alterum nominet, Dioscorides vero sub Antonio et Cleopatra florens, Plinium aetate longe antecenat: ex Dioscoride Plinium pleraque in suam historiam transtulisse, fuere qui crimini darent Plinio. Hunc igitur defendit Cigalinus sic, vt eius integritatem laudet, cum auctores, quibus suum opus debeat Plinius, vel obscuriotes Dioscoride, nominaverit, vt Plinjum multa, quae in Diot scoride legantur, vel plane praeteriisse, vel alia ratione traaidisse demonstret; furti denique culpam in Dioscoridem fecidere, qui nusquam quicquam se ex aliis sumsisse profifeatur, ne vnum quidem materiae medicae scriptorem nominet, ostendat. At nec opus esse videtur, vt quae Paulus Cigalinus pro defendenda side atque auctoritate Plinii dissetuit repetamus: cum satis suam ipse causam egerit Plinius in praefationa ad Vespasianum, nec iis, qui Plinii lectione, hifforiae naturalis cognoscendaę causa, vel etiam temporis non sine fructu fallendi gratia, delectantur, ista ignota atque bbscura reperiantur. Continentur vero hoc Volumine tres libri, a quarto ad sextum, quos descriptionem situs regionum, montium, flumidum, vrbiumque, complecti constat, et maxia pars notabum debetur Harduino, qui nomina propria locorum ex Paufasania, Srabone, Mela, aliisque axplicat atque illustrat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
