# Nova Acta Eruditorum 1776 319

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, FRANZIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/319

Barius occurrunt notae Pintiani, de, vera lectione constituenda folliciti, et Dalecampii, maximam partem historicae. Gronouiana editio in his tribus libris Plinii, cum lectione quam secutus est Harduinus, fere vbique consentit, si excipias ea loca, quae Harduinus vel manusci iptorum ope, vel ex ingenio suo emendauit. Sic, vno modo vt exemplo vtamus. cum Pliaius Libro V. c. 16. ed. Hard. et c. 18. ed. Gronquii, disserit de Decapolitana regione qua vergit in Coele Syriam, et Libanum montem, non omnes eadem de his oppidis obseruare scribit, addens: Plurimi tamen Damascum et Opoton, riguas anne Chrysorrhoa fertilem, quam vulgatam lectiquem sequitur Gronouius, aet sic quoque in optimis Codicibus legitur. At oppidum, quod Opoton nominetur, in ista regione non reperiri, iam monuit Salmasius ad c. 36. Solini, atque sic emendare conatus est: Damascum epoton riguris ex omne Chrysorrhoa fertilem. Heud tamen probabile est, Plinium vsum esse voce Graeca ἔυσοτον, atque hoc epitheton sine interpretatione adiecisse vrbi Damasco longe celeberriae. Hinc Harduinus recepit Isaaci Vossii coniecturam, quam in Obseruationibus ad P. Melae librum I. c. 7. p. 582. edit. Gronouii proposuit, atque Plinium scribere iussit: Dumascum ex epoto riguis amne Chrysorrhoa fertilem. Rigua vero sunt Plinio ὀχετεῖμι, vel aquae ipsae rigantes. Fertilitatem igitur tribuit Plinius Damasco, quia per rigua, per canales, atque riuos, totum epotet (exhauriat) amnem Chrysorrhoam. Id certe dicere voluisse Plinium nobis persuasum est, quamuis malimus legi Damascum ex epoto riguam amne Chrusorrhoa ac fertilem. Facile enim ac potuit excidere ob finem vocis antecedentis; vox tamen epatus, quantum nos quidem videmus, poetico scribendi generi magis conuenire videtur, quam historico. At nihil est quod his longius atque diutius inmoremur, cum sufficiat hoc vnum dixisse, Franzium V. d. huud inutilem laborem fuscepisse in repetenda et coniungenda editione Harduini et Gronouii, laudandamque eius esse sedulitatem atque industriam; de fide enim atque diligentia editoris nonnisi iudicare et certi quid dicere poterunt ii, quibus vtraeque editiones principes ad manus sunt, et quibus vacat operaeque pretrum esse videtur vtrasque eum hac Franziana editione comparare. Lipalbro V sub finem c. 15. pro plametorum legendum est metorum: vt alia silentio praeetereamus. - .: Δίἐτ ε Ahandlung über das Wesen unck die Einschrünkungen der Krafte ete. i. c.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
