# Nova Acta Eruditorum 1776 32

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/32

Omnino autem ad veram subtilitatem, de qua iam dudum loquimur, fortasse illud quoque plurimum profuerit, quod vltimo loco quaerendum duximus, si maior diligentiorque philosophicae histuriae vsus obtinuerit. Qua de re, egregia, lectuque dignissima est Facciolati, Viri coleberrimi, Oratio, inter Orationes eius, Lipsiae MDCCLI. vt est in titulo editas, Quarta. Ad quam eo libentius Lęctores nostros dimittimus, quo certius persuasi sumus, cum istam philosophiae discendae docendaeque rationem satis certis firmisque rationibus defendisse. Nobis hoc loco sufficit monuisse, ipsum Cioeronem hac ratione, tam in rhetoricis, quam philosophicis libris, saepissime vsum esse, vt Veterum omnium, qui aliquo numero essent, et familiam ducerent, opiniones colligeret, explicaret, et, quid de iis statuendum esset, dieeret. Atque hanc adeo rationem, de Inuentione II, 2. vehementer commendat, et addit: si in eeteris quoque studiis a multis eligere homines, commodissimum quodque, quam sese vui alicui certo vellent addicere, minus in arrogantiam offenderent; non tantopere in vitiis perseuerarent; aliquanto lenius ex inscuntia laborarent. Ceterum, hac ratione veram orationis philosophicae subtilitatem vnice ali et acui, duplici intelligitur modo. Primum enim ipsi philosophiae dectores, si ex vtilitate difeentium communi laudam atque lucrum maximum quaerent, ex ipsis haurire fontibus, eosque adire cogentur, qui singularum opinionum auctores, defensores, et propagatores fuerunt. Qua quidem opera, eorum prudentia, et dicendi de rebus philosophicis copia, mirifice augebitur. Sunt enim illi Veteres, auctore Cicerone de Orat. III, 10. prope omnes praeclare locuti. Quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi pure ac dilucide.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
