# Nova Acta Eruditorum 1776 323.1-4

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, 323.1 to 323.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/323.1

Sensuum profecto Philosophia in hoc capite sterilis admodum est et ieiuna, monstra parit horrenda, quae, dum in lucem protrahuntur, prorsus euanescunt. Tale fuit spectrum forma substantiae ante Leibinitium, quam apte composuere Scholastici ex vi Substrato cuidam infusa. Quodsi etenim, ad quam rerum classem tale Substratum, quod esset quaedam quasi pars substantiae, pertineret, quaesiueris; oppido apparbeit, solam phantasiam ratione prorsus immota incasuum lusisse. Substratum nimirum, (sustentaculum Lockio est,) antequam vi iungeretur, frustra et absurde substantia habetur, quorsum alioquin virium infusio? Sed nec in accidentium numero esse potest, nisi forte substantias ex compositione merorum iccidentium, quod nemo vnquam afferuit, oriri statuas. Qui hanc de substantiis netionem ad Philosophiam quam dicunt corpuscularem transtulerunt, nihil egere aliud, quam vt errorum pinguem nubem in agrum meraphysicum effunderent. Nec corpora, nec eorum extensio id sunt, quod esse videntur, imo motus ipse phaenomenon est, et massam corporum si a viribus eorum distiuctam dixeris, satis vtiaue probas, quid valeat imperium introductarum in Philosophiam, monadum dominantium, te non satis intelligere. Deseruit acutissimus Rehbergius antiquiorum Cosmologorum devi substantiarum primitiua placita, iunxitque se Leibnitio, cuius Philosophemata, soluturus quaestionem ab illustri Academia Berolinensi propositam, ita explanauit, vt suum, si viueret Philosophus, calculum ei aegre denegaret. Dabunt nobis fidem rerum harum intelligentes, si tractatum Rehbergianum cum Cormologia Leibnitiana conferre libuerit. Agedum, faciamus ipsi eius rei aliquale periculum Postquam auctor clarissimus, relicto inter phaenomena motu, mutationes omnes substantiarum in repraesentationibus inter se connexis positas esse docuit; fontem modificationum comnium, quae substantiis accidant, non in vi mouendi, sed in vi repraesentandi positam esse, inuictis argumentis comprobatum dedit. Haec sola omnis in vniuerso vitae vnica origo est, infinita etiam in omni substantia finita licet et limitata, quod nimirum ens infinitum, a quo vniuersa virium armoiia profluxit, extra se nihil quod infinitum non esset producere possit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
