Latin
ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 326
Unproofread scanNot analysed yet
CXX, &lius, effluxerant auni, et tamen Geuhariur in bibliothecis abditus latebat. Tandem vero, magno Iirterarum arabicarum commodo, exstitit Cl. Scheidius, Prof. Harderuicensis, qui, summo has litteras iuuandi studio ductus consilium caperet vtilissimum huius operis edendi, et comparatis variis praesidiis, initium faceret hac particula, tanquam integri operis prolusione, in lucem proferenda. Itaque, vt, quanta commoda ex integro opere, vbi editum fuerit, ad has litteras redundatura sint, eodiici possit, quid in hac eius parte, insit, age, breuiter enarremus. Ls --Habemus igitur hic partem operis Geuhariani armbice, magna cum diligentia, expressam, eique versionem latinam appositam, quam, vt Cl. Editoris ipsis verbis vtamur, rudiori Minerua, in tironum fere vsus, confecit. Sed contexta oratio G′. edita est e duobus Codd. Mil. quos Schaidius ipse habet, et in praefatione totius operis accurate descripturus est, altero vetustiori, altero elegantius scripto, quibuscum etiam, matime cum inter se dissentirent, lib brum Ms. biblioth. Leidensis comparauit. )Scilicet necplane eadem habent duo illi libri, quorum alter iliterdum auctior altero reperitur, nec semper eodem modo singula exhibent; itaque iudicio critico opus erat in vera lectiona constituenda, quo non dubitamus, quin Cl Scheidits, quae! est viri subtilitas, recte et caute vsus sit: nam varietatem; lectionis, iudiciique sui caussas in hoc quasi Prodromo (ita quidem eius consilium nos interpretaniur) ostendere noluit. Videtur autem, de quo lectorem ipse non admonuit, aut rtexque eius Codex, aut alteruter certe, glessatoris manum hic inde expartus fuisse; nam p. 88.