# Nova Acta Eruditorum 1776 33

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/33

Quin etiam ea res efficiet, vt non necesse sit, iisdem de rebus semper quasi dictata decantare, nec vnquam a comQua de consuetudine quoties mentariolis suis discedere. cogito, non possum quin obscuram eorum diligentiam industriamque oderim, qui ad vnius hominis auctoritatem, tanquam ad scopulum vento delati, ita dictatis eius adhaereseunt, vt, si ea innumeris minutis quaestionibus enucleauerint, argumentis compluribus contortis munierint, et priuatis publicisque experimentis propugnauerint, se philosophi officio satisfecisse putent. Deinde vero inuenes, ingenio et industria insignes. assidua optimos quosque Scriptores legendi exercitatione continebuntur, adeoque cum iis et loqui, atque subtiliter de quacunque re, quae in disceptationem cadit, dicere et scribere discent. Quamquam enim non negamus, ad hanc philosophiae historicae rationem, maiorem ingenii, vim doctrinaeque elegantis apparatum, atque plus temporis et operae, quam ad illam vulgarem requiri: tamen hoc quoque certum, illud historicum philosophandi genus varietate rerum, facilitateque ac suauitate, ita se commendare, vt vltro liberalem mentem alliciat, et sine vllo fastidio teneat. Quodsi quis contra dieat, nunquam iuuenes ista ratione philosophos esse euasuros, id quidem facile concedam; sed illud quoque credi velim, iuuenes quidem minime decere barbam philosophicam, cognitionem vero philosophiae, quae vninersae antiquitatis recentiorisque aetatis eruditae doctrinam complectatur, iis, cuicunque se studio dederint, maximo et ornamento et adiumento esse. Denique hoc modo etiam illud discidium tolletur, quod Cicero ablurdum, inutile, et reprehendendum rectissime affirmat, vt alii nos sapere, alii dicere doceant.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
