# Nova Acta Eruditorum 1776 335

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/335

Sed ἔS(ρuol substantius positum est malum quoduis, inprimis vero poena, et in aliquo Corani loco XXX, 9. poena, s. ignis infernalis. Verba sunt: B 0 λγο 3 – 2 ξσρυτ [γἦνν ⟨Αεδιαμδε μβ finis eorum, qui male fecerint, erit malum, h. e. infernus). – His aliisque similibus vitiis animaduersis, facere non potuimus, quin denuo optaremus, quod saepius pro nobis ipsi taciti denderauimus, vt tandem aliquis, peritia dialectorum orientis, et analogiae linguarum, iudicioque subtili instructus, Lexicon conderet accurate et docte, in quo, quod in omnibus linguis, sed praecipue in orientalibus, est perquam necessarium, verae verborum significationes a vario eorum vsu, propriae a translatis, frequentiores ab infrequentioribus, distinguerentur sic, vt series omnium et nexus, et quasi genealogia significationum cognosci posset, maxime si grauissima quaeque formulis quibusdam breuiter illustrata fuerint; quae quidem opera praesentissimo Geuharii auxilio adiuuabitur, vbi totum opus editum fuerit. Sed vt clarius ostendamus, quale sit, quod postulemus, specimen exhibebimus talis operae in verbo *1 3, vbi, quae e Geuhario sumsimus, littera G. notauimus, quae nusquam reperta necessaria conclusione adiecimus ipsi ad seriem supplendam, asterisco (*), insigniuimus, quae fine nota aliqua scripsimus, e Golianis, praeter Geuharium, addidimus. Itaque antiquitus duplicem significationem habuit, A. stato tempore aliquid vel facere vel pati,* quod ad tempora siderum occasibus, ventis, (etesiis,) pluuiae, morbis acutis, partui, maxime vero menstruo mulierum fluxu constiinta accommodatur. I. Conj. Vp Inf. 1p, idem.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
