# Nova Acta Eruditorum 1776 342

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/342

Quamuis Metaphysici fere omnes, Aristotelem secuti, rerum vniuersalium nomina, iusta diuisione, vel ex substantiarum, vel ex accidentium classe petant, non tamen aeque constanti lege notiones substantiarum formant. Inciderunt ergo nonnulli in nugas difficiles, ex quarum labyrintho emersi, dum ita igne quodam fatuo inisere decepti plenam lucem consectarentur, iterum in nouum, eumque horridiorem, ruere praecipites Non solum qui substantias ex substantiarum coniunctione prodire iubent, sed et qui in omni substantia certam quandam compositionem inesse dictitant, inexplicabiles sibi nodos nectunt; et licet nomen substantiae compositas ita emolliant, vt ei substantiarum quendam cumulum substituant, haerent tamen, et graui errore laborant, dum cogitationem de monade in duas partes, subiectum puta, quod quid sit non dicunt, quia non intelligunt, atque vim, qua praeditum sit, discerpunt; denique etiam, quamuis hoc ferendum, ex discrimine virium infinita fere substantiarum simplicium genera in Philosophiam inducunt. Illustris Leibnitius, vt erat accerrimo ad inueniendum ingenio, quantum constat, primus feliciter tenebras, quibus substantias inuoluere Scholastici, dispulit, tanta quidem luce, vt nunc, si quis forte ex simplici substantia subiectum exsculpere velit, cui vis inhaereat, merito, qui fructus industria tanti viri ad Philosophiam accesserint, ignorare censendus sit. Auctor scripti, cuius dum momenta palmaria enumeramus, simul coronam ostendimus, quam Regia Societas, quae Berolini floret capiti eius imposuit, dictorum fidem abunde comprobat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
