# Nova Acta Eruditorum 1776 343

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/343

Reserat eruditissimus Vir complura, quae Leibnitius de suis monadibus, earum vi repraesentatiua, item materiae passiua extensione, vnione, de monadibus dominantibus, etiam de monadimadibus corporis Christi, sparsim, acin litteris in primis ad Rev. P. Bosses datis, praeceperat. Imo hoc inniti totam hanc de vi substantiali dissertationem, Leibnitianae Metaphysicae commentarium, fatemur. Itaque quoniam omnes totius vniuersi mutationes vel ad repraesentationes, vel etiam ad motum referri debent, acutissimus Actor in vim animae repraesentatiuam diligenter inquirit: esse docet vnam cum eius subflantia, subiecti prorsus nullius indigam, mutationibus tamen obnoxiam, diuersas ex hoc fonte natas potentias pro totidem natura propria diuersis viribus minime habendas, quin potius modificationum instar transfundendas esse in vim fundamentalem seu primitiuam, quae sit ipsa vis repraesentatiua, qua solum omnis animae egoitas seu personalitas contineatur. Harum veritatum omnium diductiorem explicationem dedit, adiunxitque demonstrationes, quae euidentia sese et rigore fere vbiuis commendant. Possumus autem huius adiectae restrictionis declarationem facile dare. Vis fundamentalis nimirum, quae etiam primitiua audit, nec determinatio est alterius cuiusdam vis, in quam resoluatur, nec nuda agendi potentia. Manifesto autem vis primitiua opponitur deriuatiuae, quae quid aliud esse potest quam facultas exercitii diuersi, aut modificatio vis primitiuae? vnde, si diuersi fuerint actus, quamplurimum profecto adtinuerit, diuersas statuere leges, ad quarum praeceptum vis primitiua exerceatur, atque ideo complures diuersas in vna eademque vi substantiali, h. e. in substantia facultates, concipere. Hanc distinctionem interno sensu, ad quem saepius prouocat eruditus auctor, probatam, neglexisse videtur. Certe, numerus facultatum diuersarum non arguit numerum diuersarum substantiarum. Hoc tum demum colligitur, vbi rerum intemum discrimen impedit, quo minus certa quaedam facultas vnione essentiali referri debet ad vim, de qua quaerendo agitur, vel vt si, num animae vis repraesentatiua habeat facultatem mouendi suum corpus, forte quis intelligere velit; is reuera vel ipso intelligendi conatu sentiet, vim repraesentandi, quoquo modo modificatam, vel minimo motui producendo imparem omnino esse, itaque vel agere in corpus nequire, vel tribuendam animae vim fundamentalem a priori diuersam, vt ita ratio plena moti Verumtamen ita.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
