# Nova Acta Eruditorum 1776 347-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, HORTORVM ORDINANDORVM THEORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/347-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/347-2

HORTORVM ORDINANDORVM THEORIA: Auctore C. C. L. HIRSCHFELDIO, regio iustitiae regundae Consil. et in Acad. Kiloniensi Philos. et Artt. P. P. O. Lipsiae, apud Weidmanni heredes et Reichium, MDCCLXXIX. forma quarta maiore. Tom. I. et II. cum figg. aen. permultis. ccepimus in hoc libro, pleno ingenii atque artis, quasi primum in ea arte inter Germanos. Viterior est explicatio libelli prioris, inscripti: Obseruationes de villis, atque alterius: Theoria artis hortorum ordinandorum. Tri. bus distinctum opus est partibus, quarum prima continet obseruationes generales, altera tertiaque ipsam Theoriam. Inquirit auctor, omni nostra laude maior, in hortorum origines, easque quaerit in iis temporibus, vbi mores hominum iam politiores, et animi sensationes emollitae erant. Iam igitur obseruabant naturae illusiones et miraculâ, etad diuturnum talium vsum in loco quodam studebant ea figeri. Pergit inde A. ad hortos pensiles Babyloniorum, Persarum Paradisos, quos tantum affirmant, teste Xenophonte, fuisse locos arboribus frugiferis, naturalique loci pulchritudine amoenissimos. Non nimium in hac arte Graeci praestiterunt, quoniam tota fere Graecia hortus erat. Collegit hic A.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
