# Nova Acta Eruditorum 1776 351-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/351-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/351-2

LIBER PRIMVS. Pragae, per Io. Adamum Hagen, MDCCLXXX. 4t0. P. 319. cum XVI. Tabb. aen. Opecimina iamiam aliquot, paucis abhinc annis, Tessanekius V. Cl. in Commentationibus physico mathematicis u.i Societatis inclytae literariae in Bohemia florentis, cum eruditis communicauerat Propositionum quarundam praeclari Operis Newtoniani noua methodo illustratarum: quae, vbi primum vidissemus atque examinassemus paulo diligentius, Commentarii eiusmodi perpetui in omnes propositiones de. siderium illico iniecere; cui rei prae aliis parem esse Tessanekium certissimo pignore h. e. ipso facto cognoueramus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
