Latin
ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 355-2
Unproofread scanNot analysed yet
Posset supponi, actionem vis centripetae exprimi per B V; et tum determinaretur positio et magnitudo rectae BC. Alterum aequinalet alteri. *„Quaeri potest, quomodo BV describatur motu aequabili, cum supra viderimus, spatium agente vi centripeta, ipso motus initio describi motu vniformiter accclerato. Facilis autem est responsio: nam sumtis temporis particulis, quae sint infinitesimae altioris cuiusdam ordinis, motus erit aequabilis. “„Obseruandum est hoc loco, nos in demonstratione solum considerasse, quod corpus ob actionem vis centripeue deelinet a recta B c, non vero quantum declinet. inde consequitur, augnientum vel decrementum vis centripetae non infrngere demonstrationis vim. Vera ergo est propositio, quamcunque legem sequatur vis centripeta, quin etiam si nullam. Et ideo, quamuis actio vis centripetae augeatur, vel ininuatur per nouam vim centripetam, eadem, vel opposita directione agentem, adhuc tamen ratio arearum eadem erit quae temporum. Patet etiam, veritatem hanc obtinere, si mobile describat curuam per vim proiectilem, et centrifugam. Connexitos enim traiectoriae obuersa virium centrifugarum centro non mutat demonstrationem. “Propositio IV. Theorema IV. pag. 52. 72. Corporum, quae diuersos circulos aequabili motu describunt, vires centripetas ad centra eorundem circulorum tendere; et esse inter sa vt sunt arcnum simul descriptorum quadrata applicata ad circulorum radios. „Fundamentum demonstrationis: “„Pro parte prima: si ad centrum circuli ducantur radii vectores, ratio sectorum eadem erit, quae arcuum, seu temporum. Aut: si arcuum duorum simul descriptorum infinite paruorum et adiacentium chordae compleantur in parallelogrammum, sagitta transibit centrum virium; transit autem sagitta haec svtpote sinus versus) centrum circuli.