# Nova Acta Eruditorum 1776 358.1-4

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, 358.1 to 358.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/358.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/358.1

Potest quidem in primis duabus proportionibus loco L poni alia quantitas, e. g. Ac vel SP, vel t etc. At seruato L obtinetur proportio L. QR: QT vnde confestim patet, esse L. QR =QF. Ceterum, non adhibito L, et adhibitis tribus tantum proportionibus, omissa secunda, pari facilitate soluitur Problema.* Sed abstinemus, quanquam inuiti, plura hic transscribere, quum ea, quae hic excerpsimus, satis luculenter viam, quam ingressus est Vir Cel. et quomodo in ea perrexerit, demonstrent. Plura qui cognoscere cupit, atque his etiam maiora, quibus tractandis ingenium prodidit acutum, et subtilitatem adhibuit Geometra, Newtoni praesertim Commentatore dignam, adeat ipsum librum, praesertim loca haec: Not. pag. 87. num. 133; pag. 92. not. infer. pag. 94. larium secundum. Not. pag. 156; Not. super. pag. 69; Corollarium tertium, Not. pag. 185;2153217; ad Pro111; 19; 20; 25; 57; et nobiscum confitebitur, non facile reperiri posse aut excogitari rationem, qua melius possit ingenium ad geometricam ἀκρίβειαν informari, quam presse seIINSIS AUGUSTUS A. MDCCLXXVIII saquendo, vt hic factum est a Viro Cel. magni Geometrim vestigia, eaque quae sint, et quomodo et quousque pedem protulerit, in elarissima luce, praelata quasi face, conslituendo. Potuit autem hic modus in primo Principiorum libro inprimis adhiberi, quippe qui demotu corporum agat in se spectato, vbi corpora ponuntur moneri per liberum spatium, quo fit, vt propositiones, quae eum conficiunt, a rigore geometrico ne tantillum quidem abhorreant, atque adeo methodi perfectissimae exempla praebeant. Aliter se iam habet paulo res in libro secundo, vbi resistentiae mediorum, in quibus corpora mouentur, fimul habenda ratio est. quae absque obseruationibus et experimentis expediri non potest; longius etiam in libro tertio recessum est, in quo mathematica principia, prioribus duobus libris exposita, mundi systemati applicuit Newtonus, ita tamen, vt eum non possit legere nisi Mathematicus bene exercitatus, et qui praecedentia expenderit. Commentario praemisit Tessanekius V. C. Newtoni praefationes tres; omisit Edm.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
