Latin
358.5 to 358.8
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 358.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Halleii versus in Principiorum libros, itemque Cotesii, qui secundam editionem curauerat, praefationem; quod miramur factum, quum plurima contineat scitu digna, de modo, qui diuersis temporibus in physicis disciplinis tractandis obtinuit; quaeque Newtonianam philosophandi methodum, caeteris longe anteferendam, in bene explicet, inprimis autem de grauitate vniuersali clarissime exponat. Commentationes has in Librum primum IBAACI NEVTONI, summi inter magnos Philosopi, MARIAE THERESIAE, Augustissimas Romanorum Imperatrici dedicauerat Vir doctus, in eoque legem homogeneorum optime seruauit. Reliques Principiorum libros, secundum atque tertium, speramiis atque confidimus eadem diligentia expositos, eoSequitur Solutio Newtoniana, quam excipit haec Nota: „Cur Newtonus primae rationis terminos in proportione prima multiplicet per L, et cur adhibeat proportionem, secundam, ratio est, quia terminos primarum rationum eo reductos voluit, vt consequens primae rationis in vna proportione antecedens fieret primae rationis in sequenti proportione; quod dum sit, termini primae rationis proportionis ex omnibus compositae fiunt antecedens primae rationis in proportione prima, et consequens primae tationis in vltima. Potest quidem in primis duabus proportionibus loco L poni alia quantitas, e. g. Ac vel SF, vel 1 etc. At seruato L obtinetur proportio L. QR: QT 2= 2PC: GV; vnde confestim patet, esse L. QR =Q 1. Ceterum, non adhibito L, et adhibitis tribus tantum proportionibus, omissa secunda, pari facilitate soluitur Problema. Sed abstinemus, quanquam inuiti, plura hic transscribere, quum ea, quae hic excerpsimus, satis luculenter viam, quam ingressus est Vir Cel. et quomodo in ea perrexerit, demonstrent. Plura qui cognoscere cupit, atque his etiam maiora, quibus tractandis ingenium prodidit acutum, et subtilitatem adhibuit Geometra, Newtoni praesertim Commentatore dignam, adeat ipsum librum, praesertim loca haec: Not. pag. 87. num. 133; pag. 92. not. infer. pag. 94. larium secundum. Not. pag. 156; Not. super. pag. 69; Corollarium tertium, Not. pag. 185; 2153217; ad Pro111; 19; 20; 25; 57; et nobiscum confitebitur, non facile reperiri posse aut excogitari rationem, qua melius possit ingenium ad geometricam ἀκρίβειαν informari, quam presse seAIFSIS AUGUSTUS A. MDCCLXXVIII sequendo, vt hic factum est a Viro Cel.