# Nova Acta Eruditorum 1776 359.1-4

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, 359.1 to 359.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/359.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/359.1

magni Geometu vestigia, eaque quae sint, et quomodo et quousque pedem protulerit, in elarissima luce, praelata quasi face, constituendo. Potuit autem hic modus in primo Principiorum libro inprimis adhiberi, quippe qui de motu corporum agat in se spectato, vbi corpora ponuntur moneri per liberum spatium, quo fit, vt propositiones, quae eum conficiunt, a rigore geometrico ne tantillum quidem abhorreant, atque adeo methodi perfectissimae exempla praebeant. Aliter se iam habet paulo res in libro secundo, vbi resistentiae mediorum, in quibus corpora mouentur, fimul habenda ratio est. quae absque obseruationibus et experimentis expediri non potest; longius etiam in libro tertio recessum est, in quo mathematica principia, prioribus duobus libris exposita, mundi systemati applicuit Newtonus, ita tamen, vt eum non possit legere nisi Mathematicus bene exercitatus, et qui praecedentia expenderit. Commentario praemisit Tessanekius V. C. Newtoni praefationes tres; omisit Edm. Halleii versus in Principiorum libros, itemque Cotesii, qui secundam editionem curauerat, praefationem; quod miramur factum, quum plurima contineat scitu digna, de modo, qui diuersis temporibus in physicis disciplinis tractandis obtinuit; quaeque Newtonianam philosophandi methodum, caeteris longe anteferendam, in bene explicet, inprimis autem de grauitate vniuersali clarissime exponat. Commentationes has in Librum primum IBAACI NEVTONI, summi inter magnos Philosopiâ, MARIAE THERESIAE, Augustissimas Romanorum Imperatrici dedicauerat Vir doctus, in eoque legem homogeneorum optime seruauit. Reliques Principiorum libros, secundum atque tertium, speramus atque confidimus eadem diligentia expositos, eodemque habitu vestitos, suo tempore prodituros, quanquam de his nihil proditum est in Libri praefatione. Vnum est quod rogamus vehementer Virum Cel. atque adeo flagitamus, vt. quia in his, qui sequuntur, libris, praesertim vltimo, tam seuera methodus in loluendis et demonstrandis propositionibus obseruari nequit, atque adeo Cominentationes ipsas hac parte breuiores fierit, atque pauciores necesse est, ut, inquam, suis quibusque locis, paucis verbis commemorare, saltim breuiter indicare velit, quid et quantum additum sit a posteris Newtonianae de physica caelesti doctrinae, quomodo ea et a quibus aucta sit, quid etiamnum maxime spectetur; cui rei feliciter persequendae amplam satis praebent materiam Acta et Diaria Londinensia, Parisiensia, Petropolitana, Berolinensia, Scripta denique doctorum Virorum separatim etiam edita, Ioannis et Danielis Bernoulliorum, Bradleji, Mac Laurini, Claeralti, Euleri, Alemberti, la Grangii, et, qui nullo modo hic praetereundus est, Paulli Frisii, in egregio de grauitate vniuersali corporum libro, in quo non solum Virorum doctorum in hac re inuenta ante et post Newtonum, ad sua vsque tempora, (Liber prodiit Mediolani MDCCLXVIII) summa cum diligentia collegit, sed etiam omnia, veluti alter Nextonus, apte disposuit et exposuit, eo potissimum consilio, vt Newtoni opus suppleret, quod intelligeret habere quasdam, (verba sunt ipsius Frisii,) quae corrigi, plura quae addi, et plura etiam quae alia ratione ac methodo tradi postulent. Sed ne quis tamen, in tanta praesertim rerum copia, aliter haec interpretetur atque volumus intelligi, bresiter haec omnia suo quaeque loco sunt tantum, vti diximus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
