Latin
LTPV: PVIVGZL: GV
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 363
Unproofread scanNot analysed yet
mentionem facit renascentium literarum coeli, sub quo Corderii, Possini, Combesisiique, pulchre adolescant, qui, vbi ad maturam aetatem peruenerint, praeclara sint effecturi, (p. 160.) Atque illam quoque sententiam sperat calculo suo comprobaturos esse multos excolendae linguae patriae causa iuuentuti popularium suorum Graeca Latinaque exemplaria inprimis esse voluenda, cum his mentis facultates excitentur et alantur; cum iis ad cogitandum, inueniendum, disponendum acuamur; cum denique ad linguam calamumque regendum iis magistris vtantur. Additamenta igitur, quamquam suis locis diligenter inserta sunt, tamen adhuc remanserunt ad calcem huius Voluminis, sub additamentorum titulo numero sex, quae propter prolixam verbositatem, vel ob alias causas, non sunt illata ipsi reliquo narrationis corpori. Demtae tamen picturae sunt, quas cum ceteris huius libri tertii tabulis coniunctim, ad ipsam Codicum recensionem, reiecit. Nam etsi Reimanaus in Bibliotheca Aeroamatica, vbi et numerum omnium tabularum aeri inci sarum, quae hoc in opere et singulis eius partibus continentur, refert, iudicauerat, eas picturas esse parum scitas et aptaa; monachorum saltem seculi tertii, quorsum pertinent, imperitiam demonstrare: tamen ab ista monachis maledicendi licentia et dicacitate alienus III. Kollaarius, eas itenum vulgauit, et quidem monachi cuiusdam, Montefalconii, auctoritate motus, qui Palaeograph. p. 190. has tabulas doctissimis snis landibur (haec Latinitas non placet, aptius erat, amplissimis, nou obscuris) ornauisse, et Lambecii sententiae, de iis spectandis et aestimandis, subscripsisse fertur. In notis quaedam insunt, quae ad Lambecii famam non admodum commendandam, et quodammodo labefactandam trahi possint. Tale illud, quod p. 46. scribitur: folio 105. praesentis codicis p. 2. vbi hi Psalimi incipiunt, (sermo est de Cod. VII. in quo describendo Lambecius dixerat, meminisse horum suppositiorum Psalmorum Salomonis loannem Zonaram, in Commentario ad Concilii Laodiceni Canonam quinquagesimum nonum); Cl.