Latin
LTPV: PVIVGZL: GV
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 364-2
Unproofread scanNot analysed yet
(quis vero solidam laudem dicat?) Sed centenas optimae frugis Tengnagelii persimiles adnotatiunculas, quas vir ille longe doctissimus, et pro Bibliothecae praefectura natus factusque, tam suis, quam Caesarianis Codicibus adiicere in more habuit, eadem inuerecundia sublegit, proque suis edidit; quod testimonium clarissimae Tengnagelii doctrinae, imo veritatis ipsius gratia, vel inuitus adnotare sum coactus, cum non ea, dei munere, praeditus sim ingenii prauitate, vt in republ. literarum, oppressa Lambecii fama, velim inclarescere, cet. Quo pertinet quod p. 66. ait: Ea epigraphe diligentius exscripta est haecψαλτῆρος ἐ ξήγησις ἀκρεοστάτη, cet. et mox: Nihilo praeterea diligentior est idem Lambecius, cum praefationem d. Basilii in Psalmos hic haberi ait; excerptum enim solummodo, idque perexiguum, hicce habetur laudatae praefationis cet. Tale est, quod p. 71. adnotatur ad recensionem Lambeoianam Codicis XVII. Ioh. Sambucus, huiusce codicis vetus possessor, summa in margine folii primi manu sua adnotauerat: Theodoreti nomine sunt Romae excusa latine per Carasam Antonium; quo indicio hin vtitur Lambecies, nulla viri eruditi mentione facta, oblitus, vt videtur, illius PliBliniani, ingenui pudoris rem esse, fateri, per quos profeceris.