# Nova Acta Eruditorum 1776 365-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, LTPV: PVIVGZL: GV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/365-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/365-2

At scite saltem eo monito fuisset, vsus, adnotassetque, ea, quae hoc codice continentur, aut Theodoreti non esse, aut vero eius sub nomine semel atque iteru esse vulgata, cet. Et ibidem mox: Quod de inepti recentis. que Graeculi imperitia queritur noster, nos illi amplissimam eius veniam facimus, nequaquam vero imposturae, quod principium et finem Commentariorum Theodoreti in Psalmos, compendium laboris vt faceret, non integre exscripserit, et loca quaedam solum ex iis quae hic desiderantur Psalmorum commentariis, Graeca fide consarcinarit. Nam quod ad vetustas codicum manuscriptorum epigraphas attinet, eae perinde ac numi veteres sublestae i persaepe sunt fidei. In duobus Codd. Graecis Mss. Anglicanis Commentaria haec, adnotante ad Theodoreti scripta Caueo, Euthymio Zigabeno ἐπιστκόπῳ Κύρυ attribuuntur, at doctissimo tamen Vsferio, Biblioth. Theol. Mss. p. 531. haud quaquam imposuit mendax epigraphe, monuitque vir doctus, id factum esse minus recte: idem prorsus decuisset nostrum pronunciare, (at nulla necessitas erat iisdem se legibus dicendi adstringere,) de personato imperiti Graeculi Aquila et Symmacho. cet. Quo etiam illud spectat, quod p. 106. legitur: Et hic loci haesit aqua Lambecio; subscriptio enim haec plura contiuet, noscendo melius codici nostro (est Cod. XXVI.), necesfaria; en exscriptam integre, cet. Et p. 201. haec habentur: Haec (nimirum S. Methodii Opera Graece et Latine odita esse ab Combesisio Paris. 1644.) et plura alia ad praesentem rem pertinentia, nullus dubito quin Lambecio fuerint notissima, quae amen is omnia, animo suo, quo in Combesisium erat implacabili, obsequens, inuidiose reticuit. – Disertius haec eloquitur p. 324. vbi ait: Codinum a Lambecio illustratum, sale critieo, nec fortasse immerito, perfricuerat Combesisius; hinc illae lachrymae! hinc motus Lambecio stomachus, vt numquam sine bile Combefisii posset meminisse. Et addit: Quid vero de me fieret, boni superi, si viueret ille noster, si nobiscum aura frueretur aetherea, quod Commentaria haec sua diuinum et immortale opus, (scripserat nempe Lambecius in praefatione huic Libro tertio praefixa: descriptionem hanc Augustissimae Bibliothecae, quam posteritatis potissimum gratia litteris mandet, olim inter praecipua Imperii Romani decora futuram, nempe tanquam monumentum aere perennius, regalique situ Pyramidum altius, quod non imber edax non Aquilo impotens possit diruere, aut innumerabilis annorum series et fuga temporum,) attrectare sum ausus, sed profecto emendaret ipsemet, si saperet, monitus, sin vero minus, et defendere delictum, quam vertere mallet.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
