# Nova Acta Eruditorum 1776 365

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, LTPV: PVIVGZL: GV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/365

At scite saltem eo monito fuisset, vsus, adnotassetque, ea, quae hoc codice continentur, aut Theodoreti non esse, aut vero eius sub nomine semel atque iterum esse vulgata, cet. Et ibidem mox: Quod de inepti recentisque Graeculi imperitia queritur noster, nos illi amplissimam eius veniam facimus, nequaquam vero imposturae, quod principium et finem Commentariorum Theodoreti in Psalmos, compendium laboris vt faceret, non integre exscripserit, et loca quaedam solum ex iis quae hic desiderantur Psalmorum commentariis, Graeca fide consarcinarit. Nam quod ad vetustas codicum manuscriptorum epigraphas attinet, eae perinde ac numi veteres sublestae i persaepe sunt fidei. In duobus Codd. Graecis Mss. Anglicanis Commentaria haec, adnotante ad Theodoreti scripta Caueo, Euthymio Zigabeno ἐπιτκόπῳ Κύρου attribuuntur, at doctissimo tamen Vsferio, Biblioth. Theol. Mss. p. 531. haud quaquam imposuit mendax epigraphe, monuitque vir doctus, id factum esse minus recte: idem prorsus decuisset nostrum pronunciare, (at nulla necessitas erat iisdem se legibus dicendi adstringere,) de personato imperiti Graeculi Aquila et Symmacho. cet. Quo etiam illud spectat, quod p. 106. legitur: Et hic loci haesit aqua Lambecio; subscriptio enim haec plura continet, noscendo melius codici nostro (est Cod. XXVI.), necessaria; en exscriptam integre, cet. Et p. 201. haec habentur: Haec (nimirum S. Methodii Opera Graece et Latine odita esse ab Combefisio Paris. 1644.) et plura alia ad praesentem rem pertinentia, nullus dubito quin Lambecio fuerint notissima, quae tamen is omnia, animo suo, quo in Combesisium erat implacabili, obsequens, inuidiose reticuit. – Disertius haec eloquitur p. 324. vbi ait: Codinum a Lambecio illustratum, sale critieo, nec fortasse immerito, perfricuerat, Combesisius; hinc illae lachrymae! hinc motus Lambecio stomachus, vt numquam sine bile Combefisii possint. Tale illud, quod p. 46. scribitur: folio 105. praesentis codicis p. 2. vbi hi Psalimi incipiunt, (sermo est de Cod. VII. in quo describendo Lambecius dixerat, meminisse horum suppositiorum Psalmorum Salomonis loannem Zonaram, in Commentario ad Concilii Laodiceni Canonam quinquagesimum nonum); Cl. Tengnagelius, Augustae Bibliothecae olim praefectus, cuius κτημα hic codex ent, in margine manu sua adnotauerat: Psalmorum horum Salomonis mentionem fecit Zonatas in scholiis suis ad Concilium Laodicense. Quam παρασημείωσιν, si auctori suo in acceptis retulisset Lambecius, solidiorem profecto commeritus fuisset laudem.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
