# Nova Acta Eruditorum 1776 368

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, LTPV: PVIVGZL: GV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/368

Spem facit editionis istorum Commentariorum nanciscendae: necdum tamen aliquid inosse videtur de Commentariis in Marcum, quos sub nomine Victoris Antiocheni e Codice Mosquensi ante aliquot annos Matthaei V. Cl. edidit. In Cod. LXXIII. insunt Ioh. Chrysostomi epistolae ad Olympiadem, Diaconissam. Earum in fine subscriptum est: τέλος εἴληφα τῆς τρισολέκτου βιβλον. Sic prorsus legi affirmat in Codice: Lambecius ediderat τριποδέκτον. Montefalconius Palaeogr. Gr. p. 60. vtitur hac subscriptione, latine quoque expressa, at vitium animaduertisse in τρισοδέκτου, asterisco posito significauit. Ill. K. putat legendum εὑπροσδέκτου, sed quia hoc nimis recedit ab vulgato, nobis videbatur leuior mutatio in τρισευδέκτου. Porro verba τοῦ ἐξ Ἀθηνῶν ἐν Κρήτῃ γεγονότος, quae Montefalc. verterat: Qui Atheuis in Cretam migrauit, ipse vertit: Athenis oriundi, in Creta vero nati. Quae nobis obscura sunt: et, si quam sententiam habere debeant, assequamur, tamen ita dici vix putamus. Verbum γίνεσθαι Montef. cuius versio magis placet, accepit pro abire, accedere, quam notionem consuetudine loquendi, et obseruationibus doctorum, comprobari scimus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
