# Nova Acta Eruditorum 1776 369

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/369

Priores paginae de origine, mutatione, institutis et legibus Societatis narrationem exhibent; huic subiiciuntur nomina iuuenum, et in hoc collegio sodalium, et dissertatiuncularum auctorum; sequuntur argumenta ipsarum commentationum, additis auctorum nominibus. sed incertorum etiam, quorum nomen latebat, quaedam opuscula sunt inserta. Prima disquisitio pertinet ad locos Noni Testamenti duos, quorum prior apud Matthaeum Cap. 3, 9. alter apud eundem Cap. 23, 9. legitur. Quod ad priorem attinet, disquisitionis huius auctor hoc sibi agendum esse existimauit, vt 1) in explicanda voce lapides laboraret; 2) ad totius inde loci, quo sohannes contendit, posse deum Abrahamo ex lapidibus liberos excitare, sententiam explanandam veniret. Sententiis igitur nonnullorum Interpretum partim laudatis, partim excussis examinatisque, suam proponit, quae in eo cernitur, vt putet 1) lapides proprie cspi debere, adeoque intelligendos esse lapides, quos auditores Iohannis ad lordanem disperses cernebant; quod ei ex addito Pronomine τούτων apparere videtur. 2) Filios Abrahami capiendos esse ex opinione Pharisaeorum, non de iis qui erant natione Iudaei, adeoque filii, siue potius posteri Abrahami, sed qui e barbaris ad sacra Iudaeorum transierant, h. e. de proselytis. Quibus quum se longe potiores, deoque cariores esse Pharisaei opinarentur, atque in nomine Abrahami, ad quem genus se referre gloriabantur, scelerum admissorum patrocinia quaererent, eaque in gratiam patris sui impunita sibi cessura sperarent, Iohannes, huius opinionis speique vanitate demonstrata, addit, posse deum, ipsis deletis atque e medio sublatis, ex lapidibus istis, ad ripam lordanis sitis, modo, a vulgari, quo Pharisaei, quemadmodum Christus Matth. 22, 5.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
