# Nova Acta Eruditorum 1776 370

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/370

iis exprobrat, vterentur, abhorrente, vi scilicet potentiae, quae polle et, Abrahamo existere fubere liberos, eosque omnibus iis commodis ornare, quae ad se solos pertinere existimarent. Huius autem interpretationis veritatem cum ex verbis a Iohanne praemissis, λέγσγὰρ ὀμῖν, quae satis demonstrent, hic de filiis per miraculum Abrahamo procreandis cogitari debere, tum e naturae dei cognosci posse, quem constet creaturis vitae integritate scelerumque immunitate excellentibus, quales isti ex lapidibus procreandi homines sine dubio forent, inprimis benignum se atque talem praestare, qualem se praebuerit Abrahamo recens nato. Hac sententia proposita, respondet ad duas obiectiones, quas sibi nosse existimat opponi. Nam siue quis dicat, istam lapidemm progeniem plane esse nouam, nec vllam cum Abrahami stirpe coniurctionem habere; ideoque alienam esse ab societate bonorum Abrahamo promissorum; siue obiiciat, eam carere Adamitici lapsus contagio, quod filiorum Abrahami nomen admit. tat; neutram obiactionem valere posse, quiae iisdem telis quoque petatur altera, de proselytis, sententia, de quibus ex douisse constet Pharisaeos, quae efficiant, et hos plane nouas fuisse creaturas, et ad Abrahamum patrem non pertinentes. Caeterum, ex fassuoso illo sermone, quo Pharisaei Abrahamum patrems suum gloriabantur, occasionem videtur Auctori sumsisse Seruator, monendi discipulos Matth23, 9. ne quem vocarent patrem suum in terra. Namcum is errores Pharisaeorum plerosque, et praecipuòs, illo loco perstringat, verisimile esse, eum hunc errorem, qui illius superbiae atque peruersitatis istorum hominum fous effet, non intactum relicturum fuisse. Neque enim, ex Cl. auctoris sententia, hic debet intelligi consuetudo, qua discipuli inter Iudaeos vtebantur, vt magistros appellarent patres, quius houoris Pharisaeos inprimis cupidos fuisse accepimus: multo ulto minus peri — – idam volunt, Aimat a Christo eos, v. Anticimum, qui se Reuerendissimum Patrem compellari sinat; huic enim sententiae aduersari totius capitis contexta, vbi Christus discipulos moneat, vt a fermento Pharisaeorum, ad quod Antickristus referri non possit, sibi caueant. Altera disquisitio ab eodem Auctore (Toh. Iac. Bosch Emans) profecta, versatur in explicandis duobus V. T. locis, quorum prior Genes. 37, 26. habetur, alter Deut. 34.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
