Latin
OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 371
Unproofread scanNot analysed yet
6. In priori loco Iudae verba τΕTN 1x0Ɔ docet, male verti ab Interpretibus, et cum celauerimus sanguinem ipsius: huic enim versioni repugnare et naturam rei, de qua sermo sit, et structuram verbor um Hebraicorum. Iudam enim primo vti Futuro 377711, deinde Praeterito Ι262, 1 autem τῷ 3Σ praemissum, hic non eam vim habere quae vulgo huic particulae tribuatur, vt Praeteritum in Futurum mutet, sed potius valere ita vt, et verbo cui iungatur contineri rem, quae necessario sequatur rem quae verbo per Futurum expresso indicetur. In quo comprobando quatuor locis vtitur. Id vero hic locum habere negat. Etenim hoc: abscondere caedem, non esse necessarium consequens alterius: occidere fratrem. Quare aliam horum verborum interpretationem circumspiciendam esse putat. Nimirum contendit 110 h. I. accipi debere ita, vt valeat mduere, quam ait esse primam et propriam huius verbi notionem, et sic occurrere Ps. 104. 6. induere autem sanguinem alicuius esse nihil aliud, quam polluere se eius caede. In altero loco Deut. 34. 6. inter pretibus magna difficultas orta est inde, quod verbis JnN 2) non addatur persou, quae fecerit, quod verbo, Q indicetur; quare hanc difficultatem nonnulli tollere conati sunt eo, vt dicerent, 12p7 impersonaliter intelligi debere; alii satius esse duxerunt ad Iouam referre: quam sententiam Auctor amplerus est. Nobis haec sententia etiam probatur, ita tanen, vt verbum Hebraicum o et Latinorum jwelirs, non esse humare, et vernaculum begraben, quemadmodum Auctorem credidisse apparet ex his, quae aduersus Pranc. Stertium disputat, sed valere existimemus e conspectu hominum tollere.