Latin
OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 373
Unproofread scanNot analysed yet
in 2 107 et 71713', admittere, sed ibi potius legendum coniicit 171, quae emendatio forte petita est ab Interpretibus Alexandrinis, qui habent εἰς πηγὰς ὑδάτων. Quae hanc excipit, diatribe, eiusdem Auctoris est, et spectat ad Ps. 108, 2. et ad Pauli locum Galat. 4. 25. Quod ad priorem locum attinet, in verbis 702prius riN quod pro eo loco parallelo, vnde prior particula huius Psalmi sumta sit, Ps. 57. 9. legatur 177JWV, vult cognosci debere pro Imperatiuo verbi NZ, quod apud Arabes notare diligentem esse, docet ex Golio, ita vt Dauides. quemadmodum Ps. 57, 9. suum τλαα τῷ τγῦ, ita h. I. compellet verbo magis emphatico IN, h. e. eis diligens summo studio, et voluptate; sub T–, autem, nisi intelligatur instrumenti genus quoddam, accipit de animo, vt aliis locis occurat. In altero loco, verba τὸ γὰρ Ἀγαρ a sequentibus diuellenda esse, et explicanda, quod ad Agar attinet: Reliqua verquemadmodum Rom. 9, 5. τὸ κατὰ σάρκα. tit: Sina mons est in Arabia, pari ast ambulat passu (nimis ad verbum vertit συστοιχεαι cum Hierosolyma hodierna, Quid istae ratio seruitque cum suis filiis (melius: incolis). prosit expediendae sententiae verborum, non videmus. Quae autem contra Mangeum, Anglum, Philonis Editorem, disputat Ioh. Ben. Carpzouius, potiora videntur, qnibus partim Scripturae, partim explicationi consulitur; quae videri possunt in eius Exercitationib. S. ad Epistolam ad Hebraeos Prolegom. Lib. II. Cap. 2. p. 31. sqq. Quae sequitur a pag. 47. disquisitio, eundem auctorem habet; pertinet autem ad illustranda loca Marc. 14. 3. et Ioh. 12, 3. in quibus νάρδος πιστική memoratur. Incipit a Byntei querelis, quod haec vox, omnium, omni tempore, Interpretum ingenia, ita vt vix alia vlla, exercuerit: qui ipse tamen, tentatis omnibus nihil aliud effecit, quam vt πιστική permutatis litteris idem esset ac spicata. Sed haec sententia, quia sola innititur coniectura, merito repudiatur. Certe praeualere debet ea, quae ex indole linguae repetita sit. Verbum est πίνειν vel πίειν, quod praeter bibendi significationem, etiam attrahendi et sugendi valorem haber.