# Nova Acta Eruditorum 1776 374

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/374

Praeterito Passiuo verbi πίω vel πίζα ductum et formatum vocabulum πιστικὲς, significabit id, quod vim penetrandi habet, tum quod vt bibatur est idoneum. Ex illa notione auctor interpretatur μάστθον πιστικὴν eam, quae haberet hoc optimorum vnguentorum attributum, vt alte penetraret iuhaereretque, adeoque ad emolliendum vel conseruandum e. s. p. esQuam ei vim fuisse etiam inde colligit, let efficacissima. quod Iohannes referat, totam domum eius vnguenti odore perfusam et repletam fuisse. Hanc sententiam valde probamus, praesertim cum ea quoque proposita sit a Cel. Fischero, harum rerum iudice admodum acri et perito, qui νάρδον πιστικὴν in Euangeliis esse docet nardum quae bibi potest, hoc est liquidam, quae a Dioscoride 1, 75. λεπτὴ nominatur. Puram enim et sinceram non πιστικὴν, sed πιστὴν appellari debuisse. Vid. cius Proluss. quinque ad Varia loca etc. Lips. 1779. p. 140. sq. Nam nardus quae bibi potest, dubio procul significat eam, quam facile transmittant et sugant res quibus adhibeatur; sic chartam bibulam dicimus eam, quae facile transmittat atramentum, πίνειν autem esse haurire, absorbere. Notum etiam est ex Anacreontis Odario Bene ergo Ioh. Piscator in Germanica versione vtroque loco adhibuit vocem fliessend. Ignoti Auctoris sequitur a Pag. 57. disquisitio de λουτεῷ τῆς παλιγγενεσίας Tit. 3, 5. Sententias Interpretum, ait, commode ad duas classes referri posse: nam alios per illud baptismum, alios ipsam regenerantem Spiritus gratiam intelligere; priorem esse Pontificiorum ac Lutheranorum, hanc plerorumque ex Reformatis.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
