# Nova Acta Eruditorum 1776 375

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/375

Eam tribus modis intelligi posse, vt Paullus alludat vel 1) ad ritum omnibus fere populis vsitatum, quo recens nati infantes aqua aut oleo abluerentur; vel 2) respiciat ad ipsum baptismum; vel 3) vt Spiritus Sancti gratia h. e. motus pii et sancti in mentibus Christianorum simpliciter comparentur lotioni, sicut in aliis locis fontis vel aquae similitudini adformentur. Ad primum modum vix credibile est Paullum respexisse; qui vero ipsam sanctificationem intelligat, ei necessario statuendum sit aut bis eandem rem dixisse Paulum, aut priorem phrasin impropriam altera propria explicari. Ita λουτρὸν pro ipsa lotione sumitur, vt demonstrat Hemsterhus. ad Aristoph. Plut. 952. Nunc propius ad rem accedit, et per λούτρον τῆς παλιγγεσίας baptismum denotari. neque tamen a. Paulo, qui causam non haberet cur eum hic memoraret, intelligi statuit; sed quemadmodum saepe in sacris libris pro re signata signum ponatur, vt etiam 1 Pet. 3. 21, ita hic sanguinem siue mortem Christi ab Apostolo intendi, adeoque in his verbis egregiam occurrere totius salutis descriptionem. Huic loco subiecit, notulam aliquis e Sociis, qua demonstrat, se per lanacrum regenerationis intelligere sanguinem Christi, sine vllo ad Baptimum respectu, quemadmodum Lach. 13, 1. fons aduersus peccatum et improbitatem dicatur, eumque locum, cum hoc, esse conferendum. Ita autem vocari propter vbertatem salutis, qua is redundet. At habet tamen, etsi docta sit ista interpretatio, vultum vt ita dicamus nitentis. Quia enim baptismum non pro medio salutis petendae et sperandae, non pro parte religionis christianae ad salutem necessaria habebat, ideo tam praefracte negabat V. d. causam commemorandi baptisini Apostolo illo in loco fuisse. Proxima disquisitio auctorem habet Ioh. de Leeuio, et pertinet ad locum 1 Timoth. 2, 8– 14. Praemissa breui admonitione, de non seorsim spectandis Epistolarum Paulinarum locis, sed inter ipsam orationis seriem intuendis, et ad consilium primarium seriptae epistolae referendis, strictim quasdam verborum et formularum huius loci explicationes, exhibet. Προσεύχεσθαι esse in coctu preces fundere. Hinc προσευχὴν in Actis 16. 13. 16. esse locum publicis precibus faciendis destinatum. In publico autem loco preces fieri aliquo praeeunte, hoc praceundi munus attribui ab Apostolo viris, imposito muliereulis, ad loquacitatem fere promtis, silentio.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
