# Nova Acta Eruditorum 1776 377

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377

In verbo τεκνογονίας explicando farit cum Chrysostomo, qui educationem liberorum per illam vocem intelligebat, ita vt eam non solam, verum etiam omne id, quod mulieri in coniugio tanquam officium incumbat, ratione procreationis et educationis liberorum, intelligat. Igitur πεκνογονίαν sic sumtam considerat tanquam bonum opus, per quod mulieres salutem efficere debeant, in statu quidem matrimoniali, h. e. vt nos interpretamur, quod ipsis praebuat materiem et copiam pietatis suae et virtutis, et inchoatae adeo salutis demonstrandae. Verba δαν μείνωσι refert ad liberos, si liberi maneant in fidè etc. ita futurum vt ipsis contingat, quod Paulus Timotheo promittit Cap. 4. 16. si curam sui et doctrinae haberet, siue si omnem diiigentiam adhibeat in munere suo recte administrando, saluaturum semet ipsum esse et alios, qui ipsum audiant. Quae sequuntur disquisitiones duae, Auctorem habent G. F. D’Oer et spectant ad locum Paulinum Rom. 9, 3. In priore disserit contra Elsnerum, qui verbis λυχόμην ἀνάθε. μα εἶναι ἀπὸ τοῦ πριστοῦ ὑπὲρ τῶν ἀδιλφῶν μονεte hanc tribuitsententiam, vt Apostolus sua vita redemtam ludaeorum in Christum fidem veluisse, declaret. In quo reprehendit 1) quod ἀνάθεμα ἀπὸ τοῦ χριστοῦ plus quam vitae temporalis iacturam inferat; 2) quod Elsnerus hoc perspecto constructionem proposuerit hanc, δυχόμην ἀπὸ ποῦ χριστοῦ, quae per leges linguae, quibus iubemur dicere ἔυχεσθαι τινί, vel ἔυχεσθαι πρός τινα, admitti non potest 3) quod voces ἀνάθεμα et ἄνάθημα male confuderit. Neque vero ad superiora tempora haec referri possunt, quasi dicat: optabam ego separatus esse a Christo et Christianis, et ipsius meae salutis iactura, popularium meorum religionem, instituta, legesque defendere. Nam cum istum feruorem satis declarauerit, opus non erat, illas affirmandi formulas, quibus deum et suam testatur conscientiam, adhibuisse. Quare duo haec quasi fulcra suae ssententiae ponit: 1) Paulum amore incredibili erga populares suos: affectum fuisse: 2) haec eum scripsisse sedato liberoque a vehementioribus commotionibus animo; vnde neque probandam esse comparationem verborum Mosis Exod. 32. 32.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
