# Nova Acta Eruditorum 1776 380

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/380

Berolini, sumtibus Augusti Mylii, MDCCLXXX. 173. pagg. 8. Prodiit anno superiori Pot. Regis Borussiae, quae est eius salutis publicae cura omni nostra laude superior, mandatum, spectans. Auctores Classicos graecos atque latinos in Gymnasiis maiori atque aceuratiori studio tractandos. Voluit scilicet Rex sapientissimus, vt scyiptores isti diligentissime in maioribus scholis explicentur, atqne illusirentur, nec tam voces graecae atque latinae memoriae inculcentur, quam potius res, sententiae, tractationis modus, doctrina, atque similia menti tradantur, vt et viri docti ad vertendos illos germanice excitentur. Huic edicto vt satisfieret curauit Illustr. Zedlizius ita, vt pluribus doctis partes, aliis alias committeret, et Biastero, qui ei est ab epistolis, curam edendorum dialogorum Platonis traderet, qui id egit, vt dialogi quatuor supra memorati sua cura vitiis operarum purgarentur, quasque haberet cum scriptas, tum impressus doctorum Virorum notas, textui subiicerentur. In priori igitur Dialogo, in quo Socrates cum Menone de eo disputat, vtrum virtus disciplina et exercitatione comparetur, an vero nobiscum hata vel a Deo data sit. Hic et illic reperiuntur breues atque concisae notae Cl. Gedike, Fridericiani Gymnasii Directore, quibus et maxime pauca Editor Clar. addidit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
