Latin
MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 381
Unproofread scanNot analysed yet
Quum Socrates statim ab initio Thessalos laudat; quippe re equestri et diuitiis insignes, eosque nunc etiam sapientia praestare dicit: ironice haec verba Soeratis capienda esse colligitur ex Plutarchi libro de legendis poetis, vbi Simonides negat Thessalos a se decipi posse, quod sint ἄμαθεστεροι. In verbis Socratis κυνδυνένω σοὶ δοκεῖν μακάριος τις εἶναι; vox μακάσιος deus quis reddenda videtur ex sententia Ciceronis Tusc. I, 11. deus aliquis viderit. In fequentibus p. 9. verba δοκεῖ σοι ὑιοντε ενναι ab oscitante librario ex proxime antecedentibus repetita videntur Gedickio; sed talem repetitionem de industria factam, eiusque exempla trita atque frequentia esse in libris Socraticis, nec adeo hoc loco sensum impedire, facile, vt nobis quidem videtur, demonstrari potest. Menonem loco genericae definitionis, qua ostendere iubetur quid sit virtus, modo species virtutum §. 2. enumerare, et a quouis intelligitur, et ab Editore obseruatur. Paragraplio quarta displicet Gedickio τοῦ δισπότου, et mauult legi ἀρχοῖ οἱωτε εἶναι ἀντὶ τοῦ δὲσπότου, addens rationem philosophicam magis quam criticam, non statim necessariam esse scribens, vt seruus imperans ipsi imperet, domino, tum possit pro domino ab hoc constitatus aliis seruis imperare At nulla primum vestigia a librariis neglectae vocis ἀντι reperiuntur, dein lectione vulgari seruata, quaestioni sequenti maior vis atque efficacia inesse videtur. Aduerbium διαλεκτικώτερον recte explicatur p. 16. ita, vt notet convonientius regulis familiaris consuetndinis et sermonis; quod ipsum et ex sequentibus Platonis verbis facile intelligitur. Pro τὸ τοιοῦτον Gedicke V. Cl. legere mauult ταυτόν τι, quod quidem non displicet; sed nec necessarium videtur, cum verba Socratis hunc sensum habere videantur, idem volo dicere, non aliud quid. Maxime probabilis contra, nostroquidem iudicio, videtur coniectura, quam Vir doct. §. 7. proponit, ex qua pro πράγματα legendum censet παραυτικα, cum ei respondeat ἀναμνησθεῖς, nec Socrati molestum sit respondere; adde quoque, melius conuenire το προστάττεις.