# Nova Acta Eruditorum 1776 382-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/382-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/382-2

Quamuis paragrapho quinta ea abesse possit, nobis tamen nec admodum imA 2 a porproponit, ex qua pro πράγματα legendum censet παραυτικα, cum ei respondeat ἀναμιησθεῖς, nec Socrati molestum sit respondere; adde quoque, melius conuenire το πρόστάττεις. Huic dialogo, vt ceterarum notarum, inprimis sensum spectantium, nullam faciamus mentionem, duo Excursus adiecti reperiuntur, quorum prior agit de Daedali statuis motu vitaque praeditis, quod Daedalus primus oculos apertos Statuis tribuerit, nec non seiunctas manus, pedesque: alter spectat problema geometricum, an figura trigonatis dato circulo possit inctudi ica, vt quaeuis linea peripheriam circuli attingat, quod Clar. Gedicke scite soluit, mutanda lectione vulgata, prout ipsi ad suam sententiam confirmandam necessarium videtur. Hinc §. 16. p. 40. in hypothesi pro χώμον τριγωνον legi iubet χώριον τετράγωνον, in hypothesi vero pro παράτειταντα scribi mauult παρατέμνοντα sensu mathematico, quo notat δίχα τέμνιν, et sub finem παρατεταμενον mutari postulat in περιλελειμμενον. Sed properamus ad reliqua, hoc modo obseruantes, in Dialogo qui inscribatur Plato, maximam partem excerptas esse doctas criticasque notas Cel. Fischeri nostri, et Biesterum Cl. ad illustrandum locum elegantem Platonis, quo patria ipsa cum Socrate agens §. 13. inducitur, laudasse non modo Ciceronem Catil. I, 7. sed et egregia verba, quibus vtitur summus Rex, in litetis de amore patriae gallice scriptis p. 81. sq. Igitur qua ratione Biesterus in edendis Dialogis duobus, qui nomen Alcibiadis praeferunt, versatus sit, paucis videamus. Textum quidem, vt in prioribus, ad editionem Stephani inprimendum curauit, notas Aenique adiecit, quae debentur ingenio atque doctrinae Gottleberi inprimis, atque Schneideri. Ille enim notas in Alcibiadem secundum, ante nouem annos Lipsiae inprimendas curauerat, quibus nunc calamo exaratas alias addidit: hic vero in Alcibiadem vtrumque breues animaduersiones conscripsit, quae vt coaquisitae adderentur Ill. Zedlitius iussit. Paragrapho secunda sub finem Cl.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
