Latin
MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 383
Unproofread scanNot analysed yet
Schneiderus öτι ante οὕδιν delendum censet, quod id volunt leges Grammaticae, et vsus Platonicus postulat. Gottleberus Vir Cl. in animaduersionibus suis ad Alcibiadem I. id agit, vt partim Stephani et Cornarii coniecturas laudet, partim, quae in Stobaeo reperiuntur loca cum textu Platonico comparet, partim nonnulla, historiam quae spectant, afferat, vt de pulcritudine Alcibiadis, de iureiurando per Iouem φιλιον, de pugna Atheniensium aduersus Lacedaemonios ad Tanagram, de Atheniensium clade apud Coroneam, de incolis insulae Peparethi, quibus, vt et aliis In Dialogo commemorandis, supersedere posse videmur. qui inscribitur Alcibiades sicundus, Gottleberus notat, pro λησεται, quod est in Basil. 2. substitutum esse λησν, sed illud recte quoque conuenire τῳ ὅπως, atque λησεται legendum quoque censet Schneiderus, quia hoc sit atticum, sed post εὐχυμενος inserendum putat μὲν cum sequatur δὲ. At μεν saepius reticeri sequente Se satis constat, quod exemplo vno ac altero Clar. Zeunius ad Vigerum p. 520. docuit. Quanquam Cl. Gottleberus, sub finem paragraphi secundae, coniicit, legendum fortasse τους ὄλιγους μὲν εἶιναι φροκιμας, quia sequatur αφρονας ἐς ποὺς πολλους, nobis tamen non placet articulum loco moueri, cum τους φρονιμους referatur ad των ἐν τῇ πολει, sitque subiectum, qui fiut prudentes inter ciues, esse paucos, imprudentes esse plerosque; recte enim notatur ab Editore, quod οἱ πολλοι sint plerique vulgus. Non displicet §. 3. coniectura Stephani, διαφερενν δε, pro vulgari θy, probante, vt obseruat Gottleberus Vir doct. Ficino, Dacier, et serie orationis. Paragrapho quarta, pro λήσουσιν ἀὐτους και λεγοντας καὶ πράττοντως certissime legendum obseruat Schneiderus V. Cl. κκι λεγοντες nαr πρaττοντες; de quo nec dubitari potest, cum vsus verbi λανθατεν. Nominatiuum desideret. His vero verbis fere in eam opinionem inducimur, vt credamus, paulo ante ordine inuerso legendum esse λεγειν και πραττει.