# Nova Acta Eruditorum 1776 383-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/383-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/383-2

Schneiderus örι ante ὕδν delendum censet, quod id volunt leges Grammaticae, et vsus Platonicus postulat. Gottleberus Vir Cl. in animaduersionibus suis ad Alcibiadem I. id agit, vt partim Stephani et Cornarii coniocturas laudet, partim, quae in Stobaeo reperiuntur loca cum textu Platonico comparet, partim nonnulla, historiam quae spectant, afferat, vt de pulcritudine Alcibiadis, de iureiurando per Iouem φιλιον, de pugna Atheniensium aduersus Lacedaemonios ad Tanagram, de Atheniensium clade apud Coroneam, de incolis insulae Peparethi, quibus, vt et aliis commemorandis, supersedere posse videmur. In Dialogo qui inscribitur Alcibiades secundus, Gottieberus notat, pro λησεται, quod est in Basil. 2. substitutum esse ληον, sed illud recte quoque conuenire τῳ ὅπως, atque ληνετας legendum quoque censet Schneiderus, quia hoc sit atticum, sed post εὐχυμενος inserendum putat μὲν cum sequatur δὲ. At μων saepius reticeri sequente Se satis constat, quod exemplo vno ac altero Clar. Zeunius ad Vigerum p. 520. docuit. Quanquam Cl. Gottleberus, sub finem paragraphi secundae, coniicit, legendum fortasse τους ὄλιγους μεν εἶναι φροκιμες, quia sequatur αφρονας δς πους πολλους, nobis tamen non placet articulum loco moueri, cum τους φρονιμους referatur ad των ἐν τῇ πολει, sitque subiectum, qui fiat prudentes inter ciues, esse paucos, imprudentes asse plarosque; recte enim notatur ab Editore, quod οἱ πολλοι sint plerique vulgus. Non displicet §. 3. coniectura Stephani, διαφερεεν δε, pro vulgari θy, probante, vt obseruat Gottleberus Vir doct. Ficino, Dacier, et serie orationis. Paragrapho quarta, pro λήσουσιν αύτους καὶ λεγοντας καὶ πράττοντας certissime legendum obseruat Schneiderus V. Cl. και λεγοντες κα πράττοντες; de quo nec dubitari potest, cum vsus verbi λανθατεν Nominatiuum desideret. His vero verbis fere in eam opinionem inducimur, vt credamus, paulo ante ordine inuerso legendum esse λεγειν και πράττει. Quamuis paragrapho quinta ea abesse possit, nobis tamen nec admodum imA a a portunum, vt Schneiderus putat, esse videtur, cum Socrates personam Alcibiadis in mente habeat, et cum eo colloquatur. Cum verba Socratis §. 10.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
