# Nova Acta Eruditorum 1776 388

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, FRID. FRANZIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/388

Editor mauult vertere petulantia ratioque qua nititur est in seq. ὐ περὶ τὰ ἀφρωδίσια ἔκστασις excessus in re venerea, quocum coniuncta esse solet petulantia, quae est communis τῶου λοφούρων ἢ ἐυ λοφούρων; pro quo posius legendum videtur ὔ οὐ. νωθρῶν, animalium quae setus habent erectas in ceruice, vel non sunt farda, atque pigra: id quod intelligitur ex opposito τῶν δὲ ὄνων καὶ σύων. Cl. Editor coniicit, sorte μοθωνων hominum, vilium legendum esse; sed de animalibus. non de hominibus Aristoteles loquitur. Nec enim est quod Interpretis rationem habeamus, vertentis laceratorum et vilium. qui quomodo legerit, vix quis augurari potest, nec magnopere curamus. De Pardali inter omnia animalia foemineam formam maxime ostendente, Aristoteles scribit p. 84. θηλυμορφότερόν ἐσιν, ὅτι κατὰ τὰ σκέλη· τούτοις δὲ συνες γεῖ, καὶ τὶ ἔργον ῥώμης ἀπεργάζεται, magis formam foemineam exprimit. his enim vim suam exserit, et aliquod indicium fortitudinis prodit. Follinus sensu plane contrario legi cupit ὅτι μὴ κατὰ σκέλη τούτοις σρνεργεῖ, καὶ τ ἔργον ῥώμης ἀπεργάζεται· Quandoquidem crurum ratione aliis omnibus in redditque: functionibus est inferior. Nam quod obsecro robustam opus absoluit? Quae interpretatio Follini cur probetur Exp. Editori. nus quidem latet: quod enim interpunctio Follini optime conueniat cum historia naturali pantherae, vt ipsi videtur, nobis vix persuadere possumus, cum verba Aristotelis, et etiam locus ex historia animalium L. I. c. . laudatus, plane aliud fuadeant. Verba extrema capitis quinti, τὰ μὲν οὖν ἐκπ επέσερα etc.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
